- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1985
Un possedimento di S. Orso nel Canavese 135 sessionum supra dictarum ad usum et utilitatem monasterii predicti. Renuntia– verunt et etiam renuntiant [73] per iuramentum corporaliter prestitum et per pactum quibuscumque constitutionibus privilegiis presentibus et futuris impe– tratis et impetrandis beneficiis . Exceptioni dolo condictioni sive causa in factu actioni.benefitiis restitutionis in integrum et specialiter autentice. hoc ius por– rectum et omni alii iuris facti et privilegi (lacuna) quod ei et suis heredibus et successoribus possit prodesse et emptori huiusmodi ac suis heredibus quomo– dolibet obveniret (lettura incerta) volentes quod presens renuntiatio generalis in omnibus proficiat et valeat. ac si in singulis fieret specialis renuntiantes iuri quo contrarium actum videtur. Hec vero sunt nomina ca[nonicorum] (lacuna) qui interfuerunt in dicto Capitulo una cum dicto priore qui omnia et singula suprascripta promisserunt consenserunt ut supra. In primis dominus Aymo de Brixonia. dominus Gotofredus de Valexia. dominus Johannes de Puteo rector ecclesie de Castro Argentro (sic). dominus Bernardus sacrista. dominus (lacuna) de Foschia rector ecclesie Sancti Stephani de Grazano. dominus Marchus ree– tar hospitalis de porta Sancti Ursi. dominus Aymo de Stipulis. dominus Johan– nes de Brixonia vestiarius. omnes predicti sacerdotes. Giroldus de inter vias. Johannes filius Martini sartoris diaconi. Rizardus de (lacuna). [77] Ugonetus filius Petri cùstodis subdiaconus. Actum in civitate Augustense in Capitulo dicti monasterii. presentibus et rogatis testibus domino Rodulfo de Foschio offitiali Curie Augustensis. Henrico de Valexia cive et hospitatore in civitate augus– tense [78] et Perecto clerico filio Davidis de Fontanellis de porta Sancti Ursi et Manuel dicto Solerio cive yporiensi [79] Et Ego Ubertus Lasagna de Muti– nis auctoritate imperiali notarius pubblicus predictis interfui et rogatus scripsi et in pubblicam formam redegi meumque proprium et consuetum signum apposui in testimonio veritatis. [80] In suprascriptis millesimo. indictione die et loco ac testibus superius notatis. dictus dominus Guillelmus prior una cum supras– criptis canonicis in dicto Capitulo unanimiter et corditer fecerunt et constitue– runt et ordinaverunt dictum Johannem de Putheo [80] supra nominatum presentem et suscipientem suum et dicti monasterii et capituli verum procura– torem et nuntium specialem ad dandum et tradendum in possessionem corpo– ralem dicto procuratori nomine dicti domini Nicolai de dictis terris possessionibus et omnibus aliis que in dicto [82] instrumento venditionis con– tinentur. et ad inducendum dictum procuratorem quo nomine supra in posses– sionem dictarum rerum promittentes mihi Uberto notario infrascripto stipulante et recipiente nomine dicti domini Nicolai et dicto procuratori recipienti nomine quo supra. Firmum et ratum habere [83] et tenere et non contra facere vel venire quidquid factum fuerit per dictum procuratorem in predictis et circa predicta sub obligatione omnium bonorum monasterii et Capituli antedicti. Et Ego Ubertus Lasagna de Mutinis Imperiali auctoritate notarius publicus scripsi subscripsi
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=