- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1985
Le Manuscrit d'Avise (XV• siècle) 151 APPENDICE En raison des notices historiques, sous forme de chronique, que renferme le folio VII, an a jugé convenable de le publier intégralement. Augusta Pretoria civitas et ultimus Italie terminus, 1 a Cesare Augusto Augusta Pretoria nuncupata, qui ibidem pretorium primus posuerat, anno 30 ante Christi in adventum prehibetur instaurata. Et sunt qui dicunt eam, Octaviani Augusti jussu, eo in loco quo Terencius Varro tunc imperator contra Sallasos castra habuerat, fuisse conditam eciam ibidem primum pre– torem Roma posuisse. Hec non ignobilis habetur civitas et juxta geminas Alpium fores sita Graias atque Penninas, quibus Hercules et Penos transis– se, Plenius asserit Graios opinari; et apud eam incisus fuit marmore tetul– lus ille pergrandis populos enumerans quos Cesar Augustus in hiisdem Alpibus subegit. Graias atque Penninas nunc appellant alteram Jovis montis par– tem, ubi monasterium nobilissimum est sancto Bernardo dicatum, alteram Collupnam Jovis, qua itur ad vallem Trantasie Sabaudiensem. Nam, cum Terencius Varro ea in valle 36 millia cecidisset et reliquos captos 2 sub ha– sta vendidisset, Cesar Augustus tribus milibus romanorum eo missis urbem hanc habitandam tradidit. Eius convalles profundissime sunt et dudurn au– refodinas habuere quas Sallassi possidebant, propter que assidua prelia gentes ille conferebant, donec a Romanis penitus delete sunt. Hec autem civitas Sabaudie duci dudum paruit. Hec supplemento cronicarum folio 83 (?) Paulus Terencius Varro, imperator et consul Romanorum, cum Scipio– ne Affricano regnavit, circa annum mondi 5034 (?), ante Christi nativita– tem 165 (?) . Augusta Pretoria civitas continet in longitudine perticas videlicet 210 et in transverso 160; et quelibet pertica cum qua fuit mensurata continet 10 pedes longitudinis . Ducatus Vallis Auguste amicabiliter subicitur Amedeo tercio, Sabau– die comiti quarto et Mauriane, 7° filio Thome comitis tertii Sabaudie, cir– ca annum Domini 1242, mortuo gubernatore ipsius patrie, regnante l L'expression «Ultimus Italiae terminus», dérive probablement de Flavius Biondo «in extremis Italiae partibus apud Augustam Praetoriam .. . ». Hist. ab inclinatione Imperii rom., Basileae 1519, p. 35 . D'autres auteurs en ont fait depuis usage. 2 A la marge droite une autre main a écrit: Errat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=