- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994
50 Ezio-Eméric Gerbore Item fuit ordinatum Petro agricole ex Quartes de agmento circa dimidiam cartanatam terre et Johannodo, eius fratri, supra pissinam ex trium circa dimidiam cartanatam. Item fuit ordinatum apud Trium Bollem Martino do Poencier in quadam sua pecia terre ibidem existenti circa eminata terre et alia parte ibidem remisserunt eidem in pecia de super circa unam carta– natam et ibidem infantibus Arnulphi circa eminatam terre et in rebus Agathe quicquid teneat ibidem circa unam cartanatam terre. Item fuit ordinatum in loco de Ronc Cameri quod hoc quod fuit largatus per condam Villermetum Machet extimacioni cartanate terre permaneat vacuum cum domo ibi facta, si sit certum et quod reperiatur facta super pascua. Item apud pratum Perrerii fuit ordinatum Bartholomeo de Cre– stis domus confecta in costa cum peciola attingenti extimacioni car– tanata terre et novalium cultivatum ibidem supra viam sit et rema– neat vacatum. Item est ordinatum Jacodo Machet in loco Correte extimacioni eminate terre Petro, eius fratri, ibidem eminate terre. Item Vyonino Machet et Petro Payan in loco Coste circa emina– taro. Item a parte de Nua in rebus Vullermini ordinatum fuit eidem extimacione circa tres cartanatas terre. Item in prato Ybleti Tamen quod tenet de Breton Hogore per pedem circa cartanatam terre quod ordinatum vacatum permanere eo quod nocet in exitu. · Item fuit ordinatum quod modici spacii largati per Bertinum et Benedictum, fratres, per pedem videlicet per feudum de Breton et iusta pontem ipsis permaneat et specialiter dieta Benino iuxta pon– tem circa dimidia cartanata terre. Eidem in prato pontis circa emina– ta et ibidem predicto Vullermino de super pratum Bertini circa climi– dia cartanata terre. Item fuit ordinatum quod hoc quod tenet Girodus Sertor in loco insule restet sic sicut fuit confìnatum, residuus sit vacatus propter exitum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=