- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994

52 Ezio-Eméric Gerbore dictas extimaciones .XX. solidos pro qualibet anno incursurus si quod querelam comunitatis oriri contingeret et nichilhominus vacuum semper remaneat. Item ordinaverunt quod omnia premissa autorizentur per domi-: num ballivum Auguste sub sigillo ballivatus Auguste et sub corobora– cione eiusdem sic quod ad maiorem firmitatem pro se et successori– bus suis detineat roboris firmitatis et quod debeat ab eadem domino ballivo impetrari dare in mandato mistrali de Stipullis ut per eum cum .IIIor. de ipsis ellectis iuxta pleniis extimacionibus unicuique terminum debere et penali imponere quando esset requisitus et omnia superius ordinata observari facere. Et de hiis omnibus preceptum est mihi notario infrascripto fieri et tradi publicum instrumentum unum et plura ad opus quorum interest vel interesse poterit in futurum faciendum et reficiendum semel et pluries ad dictamine cuiuslibet sapientis. Et ego Nycholetus de Vachary, notarius publicus imperiali autori– rate, rogatus hoc presens instrumentum receptum in presenti forma publica fideliter scripsi et signavi in testimonium veritatis. (S.T.) [B] Nos vero SJ:ephanus de Provanis, ballivus Auguste pro alto principe domino nostro, domino Amedei (sic), comitis Sabaudie attendentes omnia premissa in presenti instrumento contenta esse urilitatis prefati domini nostri comitis et sue universitatis predicte et respecta affectione mandati ipsius domini nostri et declaracione ellectorum eiusdem universitatis hec omnia nomine prefati domini nostri et successorum nostrorum confirmamus coroboramus et approbamus mandantes et precipientes mistrali nostro de Stipullis qui nunc est vel fuerit in futurum et ellectis ad hoc per dictam uni– versitatem quatenus declarata unucuiusque terminent et designent ab aliis comunibus et bagnum imponat quod amplius non cultivent ultra quod fuerit voluntas diete universitatis nec ultra superius decla– ratam percipiant nec appropient sub pena pro quolibet superius desi– gnata et quod semper quod fuerit requisitus per dictam universita– tem tot alia novalia aperiat et vacare comunia debeat. In quorum omnium robur fecimus sigillum ballivatus nostri apponr.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=