- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994
70 Ezio-Eméric Gerbore sident ac ipsi et eorum predecessores habuerunt et tenuerunt et pos– siderunt per tantum spacium temporis quod non est memoria homi– nium, videlicet eorum alpem de Monovy et circonstantia eiusdem scilicet lo Puentier, Comba German et Alpem Veteris (sic) cum suis pascuis, herbagiis, pasturagiis, pertinenciisque et appendenciis eorundem universis, scilicet per cimas de la Seitivas, deis Morteres, deis Truches, de la Chaz et de Mollignes de Montan, usque ad cimas clou Sarron. Super quibus alpibus et pascuis eorundem antiquitus fuerunt facta statura et ordinaciones super eorum herbagiis et pascuis pasturandis per predecessores dictorum hominum pro urilitate reipu– blice et ad conservationem dictorum pascuorum et herbagiorum. Que die presenti minime observantur propter malum regimen popu– li, quapropter, supranominati probi homines unamines et concordes, insequendo ordinacionem eorum predecessorum antiquam atque eiusdem indesuetum per spacium magni temporis per eorundem hominum predictorum predecessores ac eosdem homines predictos, licet aliqui turbant predictum usum et ordinationem antiquas in eorum tamen preiudicium et gravamen reipublice. Quapropter supranominati homines vigore privilegiorum per illustrissimos principes, dominos nostros Sabaudie duces, eisdem probis hominibus concessorum in presentia tamen Johannis Lo Gran, mistralis Stipularum et Sancti Heugendi pro illustrissimo prin– cipe domino nostro Sabaudie duce, statuerunt et ordinaverunt in et super custodia et preservacione dictorum alpium et pascuorum eorumdem. Et primo statuerunt et ordinaverunt supranominati homines in presentia dicti mistralis ibidem existentis videlicet quod nulla perso– na cuius condicionis et gradus existet inalpet in dictis alpibus ante festum beati Bernardi seu per octo dies post dictum festum beati Ber– nardi et donec tamen fuerit in publica ecclesia proclamatum die in . qua o·mnes sìmul debeant alpare eorum bestias et in montibus et alpibus eorum bestias ducere. Item statuerunt magis et ordinaverunt dicti homines in presentia cuius supra videlicet quod nulla persona ducat nec duci faciat aliquas bestias grossas nec minutas in herbis et pascuis dictorum alpium ante dictum festum beati Bernardi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=