- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994
Les biens communs, p!iturages, alpages et bois d'Etroubles 71 Item statuerunt et ordinaverunt dicti probi homines in presentia dicti mistralis videlicet quod nulla persona cuiusvis gradus sit ducat nec duci faciat in dictis alpibus nec pascuis earundem nullas bestias straneas preter suum envernal et lac duarum vel trium vaccarum. Itam statuerunt et ordinaverunt dicti probi homines in presencia dicti mistralis videlicet quod nulla persona ducat nec duci faciat in dictis ~pibus nec pascuis eorundem videlicet aliquos polliens nec mojonos straneos ultra tamen voluntatem majoris partis dictorum proborum aut suorum heredum et successorum. Et hoc sub pena sexaginta solidorum monete cursalis Auguste per quemlibet offen– dentem et de contrario facientem committendo et fisco applicando pro qualibet die et vice. Item statuerunt et ordinaverunt magis dicti probi homines videli– cet que les Molliens et la Blexta preserventur et custodiantur vachis habentibus lac et quod nulle bestie minute ducantur in dictis pascuis deis Molliens et de Blexta nec etiam mojoni donec tamen in festa beati Bartholomei, quia quando pasturaverunt la Chaz vache possent reverti illuc ad pasturandum herbas. Item statuerunt et ordinaverunt magis dicti probi homines videli– cet quod illi de Alpe Veteri minime ducant nec duci faciant aliquas bestias grossas nec minutas en la Blexta sed preserventur illis de Menovy, de Comba German et clou Puentier nec etiam in Chalecis porcorum eorundem sed preserventur ur supra. Et modo simili illi de Monovy et alie alpes predicte minime ducant nec duci faciant aliquas bestias in chalecis Alpis Veteris nec etiam en Lavenchier nec perti– nenciis· eorundem, scilicet ab aqua de Molines, de la Chaz et de la Provereri usque en Chante clou Liatte sed perpetue preserventur illis de Alpe Veteri. Item statuerunt et ordinaverunt magis dicti probi homines videli– cet quod le vueily separentur a bestiis habentibus lac et fìat unum pastorem pro lo vueily seu bestiis non habentibus lac. Item statuerunt magis et ordinaverunt dicti probi homines videli– cet quod nulla persona predictarum et eorum successorum successive minime possint, valeant nec debeant vendere, cedere, donare, per– mutare partem suam habentem in dictis alpibus nisi illismet de dictis
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=