- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994
84 Ezio-Eméric Gerbore Item statuerunt et ordinaverunt dicti probi viri suis et quorum supra nominibus et tenore presentium statuunt et ordinant quod in pertinenciis de Vau quod deys loz Chabloz deys Grans Loyetes ultra versus Arcz et versus confines et contra confines Gigniodi quod quili– bet volens de dieta parrochia et non habitantes scindere in illis perti– nentiis quod possit scindere ultra suas plantas inferius ordinatas vide– licet anno quolibet decem plantas et non plures. Item statuerunt et ordinaverunt dicti probi homines suis et quo– rum supra nominibus et tenore presentium statuunt et ordinant quod ultra statuta superius posita ipsorum nemorum et statuata ipso– rum nemorum eiusdem parrochie et communitatis Stipularum et infra confines subscriptos quod pro eorum affogagiis cuiuslibet focum facientis in dieta parrochia, salvis habitantibus in eadem par– rochia, quod in dictis nemoribus que non sunt in custodia et statuto perpetuis per ipsos probos viros superius in presenti instrumento transactionis positis quod quilibet ipsorum de dieta parrochia Stipu– larum et non habitantes videlicet pauper sicut dives possit et valeat ac eis licitum sit pro eorum affogagiis scindere seu scindi facere in dictis nemoribus que non sunt in custodia et statuto perpetuis videlicet quilibet viginti plantas tam parvas quam grossas anno qualibet pro qualibet et non plures pro se et cui dare seu vendere voluerunt, salvis extraneis qui non sunt de dieta parrochia et habitantibus in eadem. Quibus talibus extraneis et habitantibus non possint vendere. Et hoc pena predicta et s"olvenda pro qualibet pianta nisi illis de dieta parrochia, prout inferius declaratur. Et non plures plantas grossas nec minutas nisi illas viginti anno quolibet pro quolibet ipsorum. Et hoc sub pena et banno predicti decem solidorum ut supra declaratur predicto domino nostro duci et diete communitati appli– candis pro qualibet pianta tam parva quam grossa ultra numerum predictum dictarum viginti pro qualibet abcisa et pro qualibet per ipsos de dieta parrochia forensibus seu extraneis atque habitantibus in dieta parrochia vendita. Item statuerunt et ordinaverunt predicti probi viri suis et quorum supra nominibusque tenore presentium statuunt et ordinant quod nulla persona cuius gradus et conditionis existant forensis seu extra-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=