- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994
Les biens communs, patui-ages, alpages et bois d'Etroubles 93 predicta quod prata consueta pasturari a festo Sancti Bartholomei ex nunc pasturari non debeant cum aliquibus animalibus minuris a prima die mensis maii usque ad festum sancti Michaelis, salvo tamen passagio ipsis animalibus minuris per ipsa prata ad eundum ad pascua et transeundo leviter minori dampno. Volentes insuper ipsi probi homines nominibus ipsorum et quo– rumcumque aliorum absentium de diete parrochie et mistralia exstenti secum adherere volentium omnia et singula capitula et ordi– nationes suprascriptas per ipsos probos et suos liberos et successores esse perpetuo observanda et tenenda. Et hoc sub pena duodecim solidorum bone monete cursalis Auguste per quemlibet offendentem et vice qualibet contrafacientem comittenda et aplicanda duas partes prelibato domino nostro Sabau– die duci et tertiam partem ipsi communitati Stipularum dummodo fuerit accusata ut supra, volentes etiam dicti probi homines quod dieta pena ut supra accusanda exigi et recuperari debeat per officia– rios prelibati domini nostri ducis infra octo vel duodecim dies post ipsam accusam ur supra factam vel fiendam alias accusati vel accusan– di pro tunc sint quieti ab eadem pena et solutione eiusdem pene. Et hoc statuerunt et ordinaverunt ad hoc et propter hoc quod offendentes melius et forrius se custodiant et ut ceteris cedat in exem– plum. [B] Ceterum vero anno, indicione premissis, die dominica que fuit dies secunda mensis iunii, actum ante magnam portam ecclesie parrochialis Stipularum loco publico ubi cride generales domini tem– poralis eiusdem loci fieri sunt solite, populo ibidem pro maiori parte ad ipsas cridas audiendas existente congregato, presentibus ibidem magistro Antonio Vernarum, lathomio, parrochie de Perloz et Petro Coquoz, parrochie Eme, diocesis tarentasiensis. Testibus ad infrascripta vocatis et rogatis. Notum sit omnibus quod ibidem dieta die dominica, finite prius et celebrata magna missa parrochiali eiusdem loci, ego Laurentius de Lavenchie, notarius subscriptus ex precepto providi viri Petri Guigoz, manderii eiusdem loci Stipularum et Sancti Heugendi pro illustrissi– mo principe domino et domino nostro Sabaudie duce, legi, divulgari
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=