- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/1994

94 Ezio-Eméric Gerbore et scire feci in lingua romana voce alta et intelligibili, more solito, hoc instrumentum publicum statuti et ordinacionis factarum per Simonem Alborum et alias probos homines in ipso instrumento nominatos suprascriptum per me notarium subscriptum receptum, nihil de contingentibus in eadem demittendo quibusquidem Sic actis et ut supra devulgatis et lectis voce alta et intelligilili ut decet, dictus quidem mandelius ad instanciam et requisitionem hominum in supradesignato instrumento nominatorum publicavit, intimavit, notificavit et scire fecit predesignatum statuti et ordinacionis instru– mentum. Et omnia in eodem descripta omnibus et singulis personis sua interesse credentibus ad hoc et propter hoc quod nulla persona de contentis in eodem instrumento causam ignotantie valeat allegare nemine ad premissa opponente, nisi Petro filiofamilias Jaquemeti Jorioz. De quibus premissi omnibus iussum fuit mihi notario subscripto fieri et tradi unum et plura publica instrumenta et tot clausulas quot erunt requisite sumptibus ipsorum proborum hominum et suorum sine fraude. Que autem omnia universa et singula predicta et sub– scripta ac in presenti publico instrumento contenta et descripta probi homines et eorum quilibet, in quantum eum tangit et tangere posset, quomodolibet in futurum pro se et suis nominibus premissis pro quibus promiserunt de ratum habendo necnon de faciendo laudari per eosdem omnia et singula in presenti publico instrumento con– tenta et descripta, quam primum super hoc fuerunt aquisiti et suo– rum quorum supra per eorum iuramenta corporaliter super sanctis Dei scripturis in manu mei notarii subscripti per ipsorum quemlibet prestite et sub suorum obligacione bonorum quorumcumque nobi– lium et immobilium, presentium et futurorum promiserunt rata, grata et firma habere perpetuo et tenere eaque attendere, facere, com– piere et inviolabiliter observare in nulloque contrafacere, dicere, opponere nec venire, per se neque per al~um sive aliam personam clam vel palam, directe vel indirecte, sive quovis alio quesito colore in iudicio nec extra, sub pena restitucionis omnium dampnorum, expensarum et interesse.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=