- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000
Storia e liturgia nel culto di S. Orso 251 tam presentibus quam futuris in perpetuum. Ad hoc universalis ecclesie cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est. ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem srudeamus modis omnibus propa– gare. Nec enim Deo grarus aliquando famularus impenditur nisi ex caritatis radice proce:dens a puritate religionis fuerit conservarus. Quamobrem dilecti in Domino filii vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus. et sanctorum Petri et Ursi ecclesiam in qua divino vacatis servitio. apostolice sedis privilegio communimus. Statuentes ut universa que in presentiarum iuste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitio– ne regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, eidem ecclesie integra in perpetuum et illibata ser– ventur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus , ut videlicet salva iusticia matricis ecclesie, eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devo– rioni et supreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Obeunte vero te nunc eiusdem loci priore, vel ruorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis asturia seu violentia preponatur, nisi quem fra– tres communi assensu aut fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timo– rem et beati Augustini regulam previderint eligendum. Statuimus ergo ut neque matrici ecclesie nec alicui omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu a vobis quicquam ultra id quod est antiquitus constitum exigere aut vos quibuslibet molestiis fatigare. Sed omnia vobis integra conservenrur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus profutura, salva nimirum diocesani episcopi canonica iustitia et reverentia et aposrolice sedis auctoritate. Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tempta– verit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudi– cio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua iura ser– vantibus sit pax domini nostri Iesu Christi. quatinus et hic frucrum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. + Ego Luius catholice ecclesie episcopus subscripsi. +·Ego Gregorius presbyter Cardinalis tituli Calisti subscripsi. + Ego Guido presbyter Cardinalis tituli sancti Grisogoni subscripsi. + Ego Guido diaconus Cardinalis sanctorum Cosme et Damiani subscripsi. Datum Lateran. per manum Baronis Capellani et scriptoris XVII kalendas maii indictione VII incarnationis dominice anno MCXLIIII.. Pontificatus vero domni Lucii Il Pape anno primo".
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=