- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000

Storia e liturgia nel culto di S. Orso 253 clementer annuimus et prefatam sanctorum Petri et Ursi ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et pre– sentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontifìcum liberalitate regum largitione principum oblatione fìde– lium seu aliis iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, firma vobis vestri– sque successoribus et illibaça permaneant. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat salva iusticia matricis ecclesie. Obeunte vero te nunc eiusdem loci priore ve! tuorum quolibet successo– rum, nullus ibi qualibet subreptionis asturia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, ve! fratrum pars consilii sanioris secundum dei timo– rem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessio– nes auferre, ve! ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia et reverentia. Si qua igitur in futurum eccle– siastica secularisve persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non reatum suum con– grua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpo– re et sanguine Dei et domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fìat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus, sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone actio– nis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Eugenius Catholice Ecclesie Episcopus subscripsi. + Ego Hubaldus presbyter Cardinalis tituli sancte Praxedis subscripsi. + Ego Humbaldus presbyter Cardinalis tituli sanctorum Iohannis et Pauli subscri– psi. + Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli sancte Anastasie subscripsi. + Ego Iordanus presbyter cardinalis tituli sancte Susanne subscripsi. Data Dutrii per manum Roberti sancte Romanae Ecclesiae presbyteri Cardinalis et Cancellarii indictione VIII! Incarnationis dominicae anno MCXLVI pontifìcatus vero domni Eugenii Pape III anno secundo". Rispetto alle bolle del1135 e 1144, la forma cambia parzialmen– te, ma il contenuto rimane il medesimo, pur con alcune varianti significative. Nel preambolo si accenna subito all'unità della carità,

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=