- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000
Storia e liturgia nel culto di S. Orso 299 regnum quod vobis paratum est a constitutione 445 mundi, 446 esurivi enim et dedistis mihi 447 manducare et cetera. QUINTO DIE. Le. r. Le. II. Cumque aves superius nominatas aleret et resideret ante ianuam ecclesie ubi sedulo deo serviebat 448 aspiciens vidit iuvenem quendam equum domini sui equitantem et ama– rissime flentem. Qui [f. 63'] cum assidue hic quidem 449 custos equorum ante iam dictum 450 templum transiret, nunquam tamen ad orationem descendit nec caput suum sanctorum reliquiis inclinavit. Tunc beatissimus 451 URSUS hec 452 intuens frequenter agentem vocavit eum ad se cui et dixit: Dic inquit 453 michi fili 454 qua de causa vociferaris et ante ianuas huius templi tam frequenter iter carpens, nec ipsam intras ecclesiam nec etiam cervices tuas ad deum 455 inclinas? Indica tamen michi quid queris aut quo vadis, vel cur fles, et omnia secreta tua michi fac ma– nifesta. Tunc eiulans ille ait ad virum dei: Heu mihi domine hodie cum transirem per hanc viam ablatus est a me equus domini mei optimus quem nimio diligebat amore unde nimio coartar timore. Quid faciam nescio. Unde non 456 aliud peto nisi tuam beatissimam orationem pariter et 445 ab origine NC 27. 446 et cerera (pro quod.. . mundi) SO 25. 447 deest BC 39, add. SO 7. 448 missam suam celebrabat deo NC 27. 449 idem GS 2, SO 7, NC 27, BC 39. 450 ianuam iam dictam NC 27. 451 add. vir NC 27. 452 deest NC 27. 453 deest BC 39. 454 inquit fili mi NC 27; inquit mi fili AASS. 4 55 dominum corr. deum GS 2. 456 nil NC 27.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=