- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000
Storia e liturgia nel culto di S. Orso 369 febres discrasiam omnino curavit. *licor eius bibitus. confessori celitus hoc deus donavit. V/ Antidotum prebuit mirabili cura colleras. compescuit liei mistura. *licor (eius bibitus. confessori celitus hoc deus donavit). LECTIO QUINTA Vultu namque simplex sed in opere divini cultus omni studio promptus memo– rans (f. 305') Domini praeceptionis ita dicentis: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Tantam etenim gratiam Dei virtus divinaque cle– mentia concedere dignata est ut eum nullus unquam iratum vel animo commo– tum videre vel sentire potuisset. Semper ex ore et labiis eius pax et patientia sunt egressae non immemor iussionis Apostoli praecipientis: patientes estote ad omnes. Rl Erat vir israelita in quo dolus unquam fuit unda que repente fluir. *prece sua tunc sopita. nunc segetes prata ruit. V/ Sepe minas hec ostendit ecclesie sed confessor nos defendit ecgregie. LECTIO SEXTA Humilitas vero et misericordia semper inventae fuerunt in eo iuxta Salvatoris vocem dicentis: Beati humiles, Beati misericordes. Et Beati Apostoli iussi surdus non erat auditor qui ait; humiliamini sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tem– pore visitationis; mundumque praeterea et concupiscentias eius calcans despicien– do et vincendo superans ad gaudia paradysi properabat; attendens praedicatorem egregium qui ait: mundus transiet, et concupiscentia eius; et quicumque voluerit amicus esse seculi huius inimicus D ei constituitur et mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Rl Stupor mentem occupabat cum ignorans equitabat ploceani famulus. *Querit equum tremulus lugens heu clamitabat. V/ Cui ursus sine mora ait veni deum ora mox videbis equi !ora. *Querit (equum tremulus lugens heu clamitabat). IN TERTIO NOCTURNO. ANT. Statim ymber prohibetur ut augusta desiccetur. et circumiacentia. Ps. Domine quis ha. ANT. Iam tabescit terre fructus . fames crescit clamor luctus. pro sancti absentia. Ps. Domine in virtute. ANT. Tandem corpus est inventum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=