- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000

Storia e liturgia nel culto di S. Orso 373 situm loci illius vis fluvii extra ripas alveorum suorum redundaret. Iam vero fluvius quem antea Bautegium nominavimus qui ex Alpibus Penninis descendit ex orien– tali parte ipsam urbem circumcingit et validissimo cursu infestus tanta crevit magnitudine ut muros civitatis validissimo cursu artaret: invaderet agros, vineas, camposque et prata repleret arena et petris ira ut homines qui ibidem aderant pene cum ipsa urbe periclitarentur. LECTIO QUINTA Circa ecclesiam vero Sancti Petri ubi vir Dei Ursus fungebarur officio tanta inun– datio fuit ut nullus eam ingredi aut egredi valeret, tunc miles Christi et athleta Christi fortissimus quid ageret, quo se verteret nesciens, ad auxilium confugit divi– num fronte armata signo fìdei dicens: in tribulatione invocavi Dominum et exau– divit me in latitudine, Dominus, mihi adiutor est, ideo hunc cataclismum non rimeo, (deest rubr. LECTIO SEXTA) (f. 312') intrepidus tamen et securus confìdens de misericordia viventis Dei qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut increduli qui ibidem aderant converterentur hanc orationem ad Dominum fudit dicens: Domine Deus mundi creator atque gubernator totius crearurae tuae qui hominem seminaque crearurarum in diluvio per Noe salvasti et servasti; qui liberasti popu– lum tuum fìlios Israel de Pharaonis manu et exercitus eius de profundo rubri maris et abissi gurgitibus. QUINTO DIE LECTIO PRIMA Ionam vero de cechi utero et de tempestatibus abissi et maris et ex eorum pro– funditatibus salvum et illaesum per verbum tuum ad aridam deduxisti qui per petitionem prophetae tui Heliae imbrem de caelo descendere prohibuisti annis tribus et mensibux sex; qui Petro discipulo tuo ne mergererur manum por– rexisti. LECTIO SECUNDA Qui in navi excitatus imperasti ventis et mari tumescenti et tempestatibus; et feci– sci tranquillitatem magnam: adesto ad invocationem servi rui et non derelinquas sperantes in te; sed precipe huic flumini invadenti hanc civitatem et templum ruum, agros et prata et vineas nostras ad alveum suum remeare. Hac oratione peracta ad Dominum eadem hora fluvius ipse ad alveum suum reversus est: ut vide– retur quidem quasi nec una unda extra ripas suas fuisset egressa. LECTIO TERTIA Omnia enim in circuitu loci illius vir Dei oratione sua a periculis cataclismi libera– vit tanquam bonus praeliator Christi. Cui autem hunc talem milirem assimilabi– mus Moysi profecto et Josue et Heliae quorum unus mare divisit alius Jordanem retrorsum convertir tertius vero aquas de coelo descendere prohibuit. Restar autem adhuc et aliud miraculum quod per ipsum Domini virtus operata est quod mihi

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=