- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2000
374 Paolo Papone - Viviana Vallet visum est non praetermittere quod tamen hominibus loci illius notissimum est. IN OCTABIS. LECTIO PRIMA Emit igitur idem vir Dei campum quendam cum segete sua desuper stante. Qui cum ad maturitatem venisset partem quidem aliquam ex eo metens (f. 312•) par– tem vero alteram pauperibus et avibus relinquens memorans implevit oraculum prophetae dicentis: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor; evange– lii vero instructus monitis dicebat: considerate volatilia coeli quoniam non laborant neque seminant quibus non est horreum et pater vester coelestis pascit illa. LECTIO SECUNDA Conveniebantque ad eum ipsa volatilia non quasi silvatica sed ut domestica et resi– debant super caput eius et super humeros illius et pascebat ea manibus suis et postea illesa sinebat abire. Numquam enim sine egenis et orfanis edebat, attendens Domini promissa qui ait: venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi, esurivi enim et dedistis mihi manducare et cetera. LECTIO TERTIA Cumque aves superius nominatas aleret et resideret ante ianuam ecclesiae ubi sedu– lo Deo serviebat aspiciens vidit iuvenem quendam equum Domini sui equitantem et amarissime flentem. Qui cum assidue hic quidem custos equorum ante iam dic– tum templum transiret, nunquam tamen ad orationem descendit nec caput suum sanctorum reliquiis inclinavit. LECTIO QUARTA Tunc beatissimus Ursus haec intuens frequenter agentem vocavit eum ad se cui et dixit: dic inquit mihi fili qua de causa vociferaris et ante ianuas huius templi ram frequenter iter carpens, nec ipsam intras ecclesiam nec etiam cervices tuas ad Deum inclinas. Indica tamen mihi quid queris aut quo vadis, ve! cur fles, et omnia secre– ta tua mihi fac manifesta. LECTIO QUINTA Tunc eiulans ille ait ad virum Dei: heu mihi Domine hodie cum transirem per hanc viam ablatus est a me equus Domini mei optimus quem nimio diligebat amore unde nimio coartar timore quid faciam nescio unde non aliud peto nisi tuam bea– tissimam orationem pariter et consolationem. Tunc idem vir Dei in Domino con– fisus cum magna fiducia dixit adolescentuli vade fili mi ingredere in hanc domum Domini in qua antea non fuisti, flagita misericordissimum et amatorem (f. 313') omnium benignissimum Deum de salute tua. LECTIO SEXTA Postea vero veniens ad me: et quicquid tibi necessarium fuerit pandam; quibus ille iussis libentissime obediens, ad virum Dei concito gradu reversus est. Dicit ad eum Sanctus Ursus: dic mihi iuvenis quanti tibi in custodiendo curam geren– do commendati sunt equi? Respondit: sex. Dixit ei Sanctus Ursus: quantos ad pabula dimisisti? quando hunc quem sedes querere cepisti? aut quis tibi dedit
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=