- Academie de Saint Anselme - Nouvelle Serie - 01/01/2003

" Vìta sancti ]ocundi episcopi Augustae Praetoriae " 247 alter alteri pectora fatentur, misericordiam Reldemptoris piis vocibus clamantes. Advenit l processio cum illo beatissimi Iocundi capite, quod l pre oculis devotissime contemplantes, ipsius l pium implorant auxilium. Nec defuit pius l Pastor, aliis in tanta anxietate succurrere l fìtque subito ut aqua, quae arboris ramos iam l attigerat, repente discederet, arbore illa l circumvoluta, quasi muro arena, et lapidibus l tueretur. Fitque gaudium et laetitia toti populo, l in suorum fra– trum liberatione. Haec facta sunt l in totius civitatis presentia. Vide– tis ergo dilectissimi, l quantus vir hic existat in ccdestibus, quem l si devote requiramus, absque dubio suum nobis l impendet iucundum solatium. Quia ipse l est promptus misereri ; ut illud Prophetae l dicamus: Iocundus homo, qui miseretur, et l in aeternum non com– movebitur. Sed eius l [26] interventu Dominus dabit hic gratiam, et in futuro l gloriam sempiternam. Quam nobis concedat l qui trinus, et unus vivit, et regnar Deus./ Amen. Oratio Aures clementiae tuae quaesumus Domine precibus l nostris inclina, ut qui sancti Iocundi confessoris l tui, atque pontifìcis annua gaudemus festivitate, l ipso intercedente mereamur consortes fieri l ccelestis gloriae. Per Dominum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=