BASA

-153 - tima, quod ille hœres possit et débeat succedere in prœdictis bonis, et saluis decem millibus solidis vien– nensibus quos dominus Cornes tenetur soluere do– minœ uxori prœdicti Jacobi pro dote sua, et assi– gnare decem libras viennenses eidem dominœ annua– tim exsoluendas in valle augusta seu in Sabaudia ibi videlicet ubi dictœ dominœ magis placuerit, ce· dendo dictus Jacobus pro se et suis hœredibus atque successoribus dicto domino Amedeo Comiti omnia iura omnesquEj action es utiles, directas, contrarias, prœtorias, ciuiles, reales, personales atque mixtas quod et quas habebat, sibi competebant et com– petere poterunt, in prœdictis uniuersis et singulis deuestiendo, saluo usufructu supra dicto et saluis aliis supra dictis conuentionibus et eo saluo quod dictus dominus Cornes tenetur debita et clamores ipsius Jacobi soluere et emendare, si contigerit dictum Jacoburn mori sine hœrede legitimo de legitima uxore nato. Renunciando dictus Jacobus pro se et suis bœredibus atque successoribus exceptioni doli mali, metus et infactum privilegio, fori beneficio, in integrum restitucioni, iuri dicenti quod donatiC\ facta ultra quingentos solidos sine insignuatione non valet seu reuocari potest eo quod excedit, et iuri dicenti quod turpes stipulationes seu turpia pacta contra bonos mores factas vel facta nullius sunt momenti, et omnibus aliis actionibus exceptionibus et iuribus dicto Jacoba et ipsius hœredibus atque successoribus, tam de iure quam de facto, in hoc negotio compe– tentibus et competituris. Quœ omnia uniuersa et singula supra dicta, dictus Jacobus pro se et suis hœredibus atque successoribus per obligacionem om– nium bonorum suorum prœsentium et futurorum promisit et, tactis sacrosanctis Euangeliis iurauit

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=