BASA
-158 - Vulliermi filii sui de omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus quantumque sint, siue terrœ, siue prata, siue vineœ, seu domus, siue castrum, seu ar– bores , siue quantumque alia sint et ubicumque sint in monte et in plano, modo supra scripto et seruata condicione superius èspressa. Prœterea me– moratus Petrus de Sariot promisit per stipulacio– nem et pepigit Domino Vulliermo Sariodi militi quod ipse non veniet, nec per se nec per alium, aliquo modo contra dictam donacionem et conces– sionem Vulliermo eius filio factam de rebus supra dictis, et seruata condicione superius dicta, et retentis tribus eminatis terrae quae fa.cent in quodam loco qui dicitur..... nec etiam inquietabit, molestabit nec conueniet coram aliquo iudice ecclesiastico uel se– culari, abrenuntians omni exceptioni donacionis et confessionis et concessionis et inuestiturœ et promis– sionis non factœ et pacti non habiti et omnibus alle– gationibus et probacionibus super prœdictis contra dictum Vulliermum et successores eius factis et faciendis et omni iurig auxilio canonico et ciuili. Ad hœc interfuerunt testes vocati Dominus Ansermus de Bocha miles, Ansermus de Auisio canonicus auguste et Aymo frater eius, Aymo de Aruerio, Ansermns frater eius. Et ego Amedeus clericus auguste dictus de Donacio domini Comitis Sabaudie notarius roga– tus a partibus hanc cartam fideliter scripsi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=