BASA
- 167 - uniuersis prœsentes litteras inspecturis vel audituris salutem cum notitia rei gestœ. Noueritis quod do– minus Guilliermus Sariodi de Castro Argenteo, miles, in nostri prœsentia constitutus, suum testamentum fecit, condidit et ordinauit in modum qui sequitur. Ego Vulliermus Sariodi miles, sanus mente licet œger corpore, considerans et actendens quod melius est quemlibet spe mortis viuere testatum quam spe vitœ decedere intestatum, maxime cum nil magis debeant homines quam ut supremœ voluntatis salus obseruetur. Idcirco ego prœdictus Vulliermus miles facio et ordino testamentum meum de bonis meis pernuncupatum in modum ut infra. In primis ins– titue mihi hœredes uniuersos filios meos Rodulphum militem, Vulliermum et Petrum in portionibus in– ferius emissis et annotatis et secundum meum ta– men dictum et annotatum. Item volo, praecipio et ordino quod domina Leonarda uxor mea, post de– cessum meum, habeat, teneat et regat sicut domina in vita sua totam domum meam de Castro argenteo in qua moror et omnia mobilia et immobilia et om– nia mea bona allodia ubique sint dicta bona allodia et quod ipsa mandet et seruet de plano et sine stre– pitu iudiciario et integraliter, ad cognitionem om– nium executorum inferius annotatorum vel illoru m qui praesentes poterunt esse, clamores meos et quae– rellas et debita acta persoluat et concedat, ex prae· dictis mobilibus et ex sumptibus allodiorum vel etiam ex ipsis allodiis, si praedicta non sufficerent ad emen– dum clamorem et solutionem debitorum et legato– rum semel soluendorum; et si dictam meam uxorem et dictos filios meos discordare contigerit, ita quod cum ipsis habitare nollet, vel ipsi cum ea, volo, ordino et praecipio quod, pro iuribus, rationibus die-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=