BASA

- 168 - tis quae et quos habere potest in hospicio meo, i psa habeat et procuret, singulis annis in vita sua, centum libras quas praedicti filii mei sibi assignent et consti– tuant in bonis redditibus vel in bonis allodiis soluen– dis ipsi integraliter et perpetuo, ut possit, singulis an– nis, dictas centum libras pacifice et quiete percipere. Item habeat et percipiat tertiam partem bonorum meorum mobilium, meorum existentium; item habeat usum suum in domo mea de Castro Argenteo et supradicti filii mei teneantur clamores meos emen– dare et debita persoluere et legata inferius annotata quilibet tertiam partem. Item sepulturam meam eli · go in ecclesia Sancti Ursi Augustae ubi parentes aotecessores mei per maiorem partem sunt sepulti. Praenominatum vero dominum Rodulphum filium meum primogenitum instituo in haeredem in om– nibus bonis meis quae habeo in territorio de Castro Argenteo, videlicet a ponte fluminis Villae franchae usque ad colletum et ad aquam Duriae et in illis bonis quae habeo in Villa francha, excepta domo mea ibi sita quae communis remaneat tribus tiliis meis. Item in tribus modiis silliginis mihi annuatim debitis in villa de Rema; item in omni eo quod a summitate d'Etauel usque ad summitatem totius villae Castri Argentei, exceptis tamen viginti modiis vini census in quibus institua haeredem P etrum fi– lium meum cum suis bonis infra descriptis de quibus viginti modiis vini percipiunt tria modia in Valde– nea, et in magnam decimam Castri Argentei octo modia. Item Isabella de Perchia debet unum modium quilibet sex sextaria. Item in feudo Reimondi de Delya percipiunt decem octo sextaria. Item in feudo Jacobi de Charboneys et Albi de Bussano percipiunt duo sextaria, in feudo Vuiani de Bussan unum modium.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=