BASA

- 170 -- liermum esse contentum. Item volo et praecipio quod, ex bac portione, faciat et soluat, siogulis annis. post decessum meum, ecclesiae Sanctae Mariae Augustae sexaginta solidos cursalis monetae quos eidem eccle– siae do et lego pro uno refe~torio, singulis annis, toti clero in festo sancti Martini vel propinquiori die cantali; hoc autem lego praedictae ecclesiae in recompensationem unius simplicis refectorii quod faciebam ecclesiae praedictae et volo quod praedic– tus Vulliermus dictas sexaginta libras praestet dic– tae ecclesiae in bonis suis relictis, quod dicta eccle– sia faciat quietum dictum fratrem suum et suos, reddi cartam Augustae quam habet dicta ecclesia de triginta solidis super viridarium meum et super tres pecias terrae sitas supra viam. Volo tamen quod praedictus Vulliermus, pro praedictis sexaginta so– lidis, persoluere possit dictae ecclesiae sexaginta li– bras semel prouenientibus de acquisitis, pro prae– dicto refectorio faciendo, et pro solutione dictarum sexaginta librarum remaneat liber a praedictis sexa– ginta solidis et quietus. Item Petrum dilectum fi.– Hum meum instituo in haeredem in castro meo et omnibus appendentiis suis et in omnibus bonis quae habeo a ponte fluminis de Villanoua usque ad co– lumnam iouis et usque ad Valsauaranchy et in dicta valle, hoc excepto quod habeo in Valgrisanchy quod r elinquo et dimitto domino Rodulpho filio meo, ut supra continetur. Item institua ipsum Petrum mihi haeredem in viginti modiis vini census supra dictis et, de bac portione, volo, praecipio ipsum esse con– tentum. Item volo quod dict us Petrus soluat singu– lis annis, die obitus mei, ecclesiae Sancti Ursi Au– gustae quinquaginta solidos cursalis monetae pro uno refectorio singulis annis faciendo, quos quin-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=