BASA
- 171 - quaginta solidos dictae ecclesiae do, ita tamen mo– do quod praedictis quinquaginta pro solutione possit dictœ ecclesiœ quinquaginta libras cursalis monetœ semel ponendae et assignandœ in acquisito prœdic– to refectorio singulis annis faciendo. Item volo quod ipse soluat singulis annis unum sextarium frumenti domui Columnae Jouis quod eidem do et !ego. Item do et !ego ecclesiae Sancti Ursi Augustae septem libras annuales ad opus unius capellaniae far.iendae post dictam ecclesiam, in qua capella celebretur missa pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum et quas septem libras assigno super quas– dam possessiones quas, pro legatis meis faciendis, relinquo apud Augustam, et in dicta capella siue altari ponantur duae lampades. Item do et lego ec– clesiae sanctae Mariae Castri Argentei unam libram cerae offerendam singulis annis in vigilia Assump– tionis beatae Mariae ad illuminandum altare in mis– sis, quam ceram super molendinum meum de Ista (Crista ?) assigno. Item do et lego ecclesiae beatae Mariae Augustae quinque libras cerae offerendas ibi singulis annis in vigilia Assumptionis beatae Ma– riae ad faciendum tertillum siue caereum ad illu– minandum corpus Christi in maiori altari, quam ceram assigno super hiis quae mihi retinui in Au– gusta, et si dicta bona de Augusta mihi retenta ad hoc non sufficerent, volo quod baeredes mei defi– cientiae compleant et totaliter exequantur. Item !ego Reuerendo in Christo Patri domino Simoni episcopo Augustae decem libras semel soluendas, ita videlicet quod si tempore legati soluendi non viueret, soluan– tur episcopo ecclesiae sanctae Mariae Augustae. Item do Ansermo de Auisio sexagmta libras semel soluendas. Item domino Baudino canonico in eccle·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=