BASA

- i77 - nomine illustris Domini Amedei comitis Sabaudiœ , confessus fuit et manifestauit Hugonetus de Auisio, pro se et consortibus suis, se tenere ad feudum a dicto domino Comite et de eius dominio bampna et iusticias mandamenti de Auisio et potestates et to– tam plenam seignoriam, nemora nigra, aquas, pascua et usus nemorum nigrorum quœ sunt in valle digna et aquarum quam ipse vel aliquis de suis consor– tibus starent in valle digna. Item quidquid tenet vel alius ab eo vel a consortibus suis apud Senyn est de feudo Domini Comitis et quidquid habent in vie– ria et placitis generalibus et escheytis a riuo de romeirano usque ad fontem coopertum. Item tenet, una cum consortibus suis, in mandamento de Gignio dimeria exitu et undecim caponibus de feudo Comi– tis. Et inde confessus fuit, tam pro se quam pro consortibus suis, debere dicto domino Comiti sex libras viennenses pro toto p!acito ad mortem vas– salli et fidelitatem ligiam et ire in caualcantam dicti do rnini Comitis eques si potuerit vel voluerit et, si noluerit, quatuor balisterios debet mittere vel sex clientes extra vallern augustam cum expensis do– mini Comitis. Et inde volait habere publicum ins– trumen tum actum in viridario Domini Episcopi au– gustensis ubi ad hœc testes fuerunt vocati Perronetus de Langes, Jaqueminus de palleno et perrinus de foschia. Et ego Vulliermus de Bons publicus nota– rius sacri pallatii qui hanc cartam de mandato ' ip– sius hugoneti scripsi fideliter et signaui et de prœ– missis omnibus et singulis iussum fuit, per me no– tarium infra scriptum, fieri publicum instrumentum. 12

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=