BASA
- rno - terrae sunt, de prima parte, secunda et tertia, res eiusdem Marconis, de quarta res Sanctae Mariae Augustae, de quinta res illorum de Aruerio; voena est quinquaginta libras puri argenti. Hoc laudauit Dominus Marcus pater donatoris et domina Nodralis eius uxor, hugo frater donatoris, Brufa soror eius, Petrus frater eiusdem donatoris. Testes sunt Vul– liermus, Jacobus, Hugo, Petrus et sunt fideiussores garendi cartam, feria sexta mense iunii. Et est sciendum quod dominus Marcus de bardo fuit filius quondam Domini Hugonis de Bardo et quod Petrus de Intro et Aymo de Sario fuerunt filii dicti domini Marci qui fuerunt sepulti in cœmeterio Sancti Ursi prout Jacobus dominus de Sarro dixit et fuit testi– ficatus in quadarn causa vertente coram domino officiali Augustae et inter dominum Uldricum prio– rem Sancti Ursi ex una parte, et dominum Joan– nem monachum Sanctœ Helenœ de Sarro et dominum Valterium curatum Sancti Mauritii de Sincsod ex altera, super sepulturam dominae Alasiae uxoris dicti Jacobi de Sarro. Item sciendum est quod do· minus Hugo de Bardo fuit pater dicti Domini Mar– conis et Domini Aymonis; de Domino Marco exiuit Petrus de Intro et Aymo de Sario; Hugo de Bardo fuit etiam pater Domini Aymonis domini de Sarro ex quo exiuit Jacobus de Sarro et Obertinus frater eius, qui Obertinus, Dominus Marco et Petrus de Intro eius filius fuerunt sepulti in cœmeterio Sancti Ursi, prout Dauid Leyder testis productus in processu dictae causae dixit et testificatus fuit. Item sciendum est quod Otton de Bardo, Dominus Vulliermus frater domini Hugonis, Reynerius filius dicti Hugonis, Rossetus filius domini Vulliermi de Bardo seu de Sancto Martino, et plures alii de illo
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=