BASA
- 197 - et honorantiis pertinentibus et sp ectantibus ad dic– tum Dominum Eballum quacumque de causa. Item in feudo et iure fidelitatis quam seu quod faciunt et tenentur seu facere et tenere consueuerunt et de– bent Domini de Vallesia eidem Domino Eballo. Item in feudo et iure fidelitatis quam, siue quod, tenentur et faciunt illi de Castro Sancti Martini, et in iuribus eidem Domino Eballo pertinentibus et expectantibus in dictis feudis et fidelitatibus, et in omnibus a!iis feudis generaliter, et redditibus, et honorantiis, et iuribus quas seu quos ipse Dominus Eballus habet in Donatio, Bardo et Verretio. Item in feudo quod tenent illi de And urno, de Episcopatu Vercellarum, et illi de Petris Gemellis (1) de Episcopatu Nouariae, cum iuribus et ratiooibus pertinentibus et expectan– tibus ad ipsum Dominum Eballum, occasione rerum seu feudorum quae tenent, seu tenere consueuerunt praedicti ab ipso Domino Eballo. Item in penna (2) Vayria quam reddit et soluere consueuit et tenetur Dominus Episcopus nouariensis,eidem Domino Eballo, pro alpibus ipsius Domioi Episcopi nouariensis quae suot ut supra, quae sunt obligata, pro dicta penna, dicto Domino Eballo ut dicebat; et de praedictis vo– luit, iussit et ordioauit dictos Bonifacium et Jaco– metum esse tacitos et contentos. Item iussit, voluit et ordinauit quod iura quae habet Dominus Eballus in sedimine, domibus et aedificiis Turrae ;nouae de Augusta, quam tenet Ostacius supra dictus, sint et remaneant communia inter praedictos suos haeredes. Item voluit, iussit et ordinauit quod si alter prae- (1) Riva-Valdobbia, dans la Valsesia. (2) Probablement » Pecia », dans la, même localité.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=