BASA

- 21 3 - Challant et eorum filios masculos pro medietate, et pro alia medietate, Dominum Petrum de Cly et eius liberos masculos. Et hanc suam ultimam voluntatem asseruit esse, velle quam valere voluit iure testa– menti nuncupatiui et sine scriptis, et si iure testa– menti nuncupatiui non valeret, voluit quod valeat iure codicillorum, vel iure donationis causa mortis, vel eo iure, vel iuribus q:uo, vel quibus melius va– lere poterit, vel tenere. Et, si unquam aliud fecit testamentum, illud voluit, praecepit esse cassum et vanum, irritum et cancellatum, et poenitus nullius valoris. Et hoc praesens voluit in suo robore per– petuo duraturum. Actum et publicatum fuit prae– sens testamentum in burgo Castellionis, in domo Petri Gunterini Augusten. Dioecesis, praesentibus testibus ad hoc vocatis, et ore proprio dicti Domini testatoris rogatis, venerabilibus viris Domino Ber– tramo Cormagia iudice vallis secus. et Canepacii; Domino Girardo de Calcinado de Bressia, legum doctore; Domino magistro Arbo de la Porta de Me– diolano, fisico, habitatore Yporegiae; nobili Joanne de Arglerio et Ardizone Siminionis de Donacio; no– bili Bonifacio de Valdengo, Petro Gunterini et Bo– nifacio de Roberto de Castellione, nec non Joanne Casey de Au gusta, notis dicti Domioi testatoris, · me notario infrascripto, et in praesentia suprascrip torum Francisci et Joannis de Challant, dicti Domini testa– toris filiorum, qui ibidem et coram testibus supra scriptis, sponte et cuiuslibet ipsorum, certa scientia laudauerunt, approbauerunt et confirmauerunt dic– tum testamentum et omnia in eo contenta, nec non iurauerunt corporaliter ad Sancta Dei Euangelia, tactis scripturis, ipsum testamentum et omnia et sin– gula in eo contenta attendere, complere, executioni

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=