BASA

- 217 - des suos infra scriptos. Item voluit, praecepit et or– dinauit dictus Dominus testa tor, ipsius testatoris fa– mularibus et seruitoribus, bene et competenter satis– facere de eorum seruitio, salario et mercede uni– cuique, videlicet secundum merita sua, ad arbitrium suorum executorum infra scriptorum vel alterius ip8orum et Dominae Ludouicae eius uxoris, prout eis videbitur expedire. Item dictus Domious testator dedit et legauit, et iure legati reliquit, conuentui dic– torum Fratrum Minorum Augustae, pro remedio animae suae, mille florenos auri parui ponderis se. me!, pro claustro Ecclesiae dictorum Fratrum Mi– norum incohari faciendo, quos mille florenos parui ponderis voluit, iussit et ordinauit solui et expediri dictis Fra tribus, per suos .haeredes infra scriptos, in· fra sex annos a die obitus dicti testatoris incohan– dos, videlicet, quolibet anno, sextam partem dictae summae. Item voluit, praecepit et ordinauit dictus praefatus Dominus testator quod haeredes sui infra scripti sint obligati et teneantur taliter facere quod, omni die per in perpetuum, in castro suo Amauillae dicatur una missa, inclusis tamen in hoc missis quas Curatus S. Leodegarii Amauillae dicere ibidem tene– batur et tenetur, videlicet in capella SS. Christo– phori et Nicolai fundata et ordinata ibidem pro mis– sis ibidem dici consuetis. Item voluit, praecepit et ordinauit praefatus Dominus testator quod Domina Ludouica de Miollans, eius consors carissima, ex qua progenuit Jacobum et Guilliermum, haeredes et filios suos impuberes infra script0s, habeat et habere de– beat regimen, gubernationem et administrationem personarum ipsorum liberorum et ipsos regere et gubernare debeat donec et quousque ad secundas nuptias conuolet et ipsi filii fuerint puberes. Item

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=