BASA
- 226 - substituendi magis, praelibatus Dominus testator offi– cium eorumdem executorum suorum et cuiuslibet eorum ac substituendorum ab eisdem et eorurn al– tero, praelibatus testator, huius praelibati instrumenti serie, dedit et concessit plenam et liberam potesta– tem, cum speciali mandato, de bonis dicti testatoris capiendi usque ad plenum, perfectum et integrum complementum omnium et singulorum legatorum et aliorum per ipsum testatorem ordinatorum, ut prœ– dicitur. Et hanc dixit, voluit, praecepit et ordinauit dic– tus testator esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit iure testamenti nuncupatiui et, si iure testamenti nuncupatiui valere non posset, voluit eam valere iure codicillorum et, si iure codicillorum va– lere non posset, voluit eam valere iure donationis causa mortis et cuiuslibet alterius legitimae et ul– timae voluntatis et aliis iure \'el iuribus, quo vel quibus melius, de iure vel de consuetudine, valere poterit et debebit. Item voluit, praecepit et ordinauit praefatus Dominus testator quod praesens suum su– pra scriptum testamentum leuatum, vel non leuatum corrigi valeat, dictari declararique, emendari produc– tum in iudicio vel non, ad dictamen unius vel plu– rium sapientum, facti tamen substantia non mutata. Si quod vero, in praemissis aut aliquo praemisso– rum, ambiguum fuerit vel obscurum, declarari va– leat per nos notarios subscriptos et quemlibet nos– trorum, prout nobis vel nostrorum alteri visum fuerit expedire, praemissis non obstantibus quibus– cumque, facti substantia non mutata. De quibus omnibus et singulis supradictis praelibatus Dominus testator praecepit dictis suis haeredibus et singulis personis supra scriptis, sui interesse putantibus, fieri
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=