Basa

Parchemins valdôtains 151 petro decano valerie et Villelmo fratri suo nepotibus nostris / et Exceptis helemosinis et cartis sequentibus. Inter certa est in ipso testamento quedam clausula que sic jncipit. Jtem / Jnstituimus heredem nostrum Villelmun nepotem nostrum jn acquisitis nostris de inter montibus. Scilicet jn villam cum / hominibus de leyserablo et jn burgum de burgo varnerij. jn partem quam Emimus a filiis quondam domini / marconis de Sarro. Ita tamen quod petrus decanus . et carta que jn ipso testamento continentur. Hec omnia / ultima voluntas quam volumus valere jure testamenti nuncupatim et si non posset valere jure testamenti / nuncupatim volumus quod valeat iure codicillorum nuncupatinorum. Et si non posset valere jure codicillorum nuncupa/tinorum volumus quod valeat secundum canonicas sanctiones et secundum Equitatem Earum et si non posset valere secundum canonicas / sanctiones volumus quod valeat Eo jure quo melius potest valere ultima voluntas cuiuslibet persone. Actum / apud musterium in claustra sancti petri ante capitulum ubi testes ad hoc jnterfuerunt vocati et rogati dominus / anselmus sacrista dominus petrus de ayma dominus Villelmus de marchal dominus Johannes de duciaco parisius de borgeto / canonici dicti loci. Et Ego Jacobus de conflento publicus notarius Auctoritate jmperiali autem tempore illustris domini / philippi Comitis jn comitatu sabaudie principatus rogatus jnterfui et de parte ipsius testamenti cum principio et fine / hoc jnstrumentum scripsi subscripsi et publicavi de mandata religiosi viri et venerabilis domini pontii proris sancti petri / tarentasiensis cum alii Exequutores ipsius testamenti presentes comode Exhibitioni dicti testamenti non passent jnteresse . secum / et in formam publicam redegi et tradidi signatum signis meis jn testimonium veritatis. Signum tabellionis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=