BASA

Parchemins valdôtains 151 petro decano valerie et Villelmo fratri suo nepotibus nostris / et Exceptis hele– mosinis et cartis sequentibus. Inter certa est in ipso testamento quedam clau– sula que sic jncipit. Jtem / Jnstituimus heredem nostrum Villelmun nepotem nostrum jn acquisitis nostris de inter montibus. Scilicet jn villam cum / homi– nibus de leyserablo et jn burgum de burgo varnerij. jn partem quam Emimus a filiis quondam domini / marconis de Sarro. Ita tamen quod petrus decanus . et carta que jn ipso testamento continentur. Hec omnia / ultima voluntas quam volumus valere jure testamenti nuncupatim et si non posset valere jure testa– menti / nuncupatim volumus quod valeat iure codicillorum nuncupatinorum. Et si non posset valere jure codicillorum nuncupa/tinorum volumus quod valeat secundum canonicas sanctiones et secundum Equitatem Earum et si non posset valere secundum canonicas / sanctiones volumus quod valeat Eo jure quo melius potest valere ultima voluntas cuiuslibet persone. Actum / apud muste– rium in claustra sancti petri ante capitulum ubi testes ad hoc jnterfuerunt vocati et rogati dominus / anselmus sacrista dominus petrus de ayma dominus Villel– mus de marchal dominus Johannes de duciaco parisius de borgeto / canonici dicti loci. Et Ego Jacobus de conflento publicus notarius Auctoritate jmperiali autem tempore illustris domini / philippi Comitis jn comitatu sabaudie princi– patus rogatus jnterfui et de parte ipsius testamenti cum principio et fine / hoc jnstrumentum scripsi subscripsi et publicavi de mandata religiosi viri et venerabilis domini pontii proris sancti petri / tarentasiensis cum alii Exe– quutores ipsius testamenti presentes comode Exhibitioni dicti testamenti non passent jnteresse . secum / et in formam publicam redegi et tradidi signatum signis meis jn testimonium veritatis. Signum tabellionis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=