BASA

Parchemins valdôtains 85 guste hue 1 usque super hiis observate. Et jtem quod quandocumque aliquem in et de baillivatu et dyocesi augustcnsi mori contingerit superstitibus sibi filio seu filiis et etiam nepotibus id est filius filii dicti 1 nepotes ad succes– sionem dicti eorum avi in stirpes una cum filio seu filiis admittantur. Non obstante consuetudine hactenus in contrarium observata quod filii ad successio– nem dicti eorum patris J Repulsis omnino nepotibus admittebantur. Quam consuetudinem hactenus super hoc usitatam Prefatus dominus noster Cornes de consilio et consensu quibus supra revocat et annullat Et 1 pro nulla cassata et jrrita vult ab inde jn antea ipsam haberi et teneri dictis nepotibus ad successionem dicti eorum avi in stirpes una cum filiis jmposterum succedentibus et succedere 1 debentibus sicut supra. Et jtem quod quia actor sequi debet forum Rei. Prefatus dominus noster cornes statuit ordinavit et jnhibuit de consilio et consensu quibus supra ne aliquis subdictus dicti J domini nostri mediate vel jmmediate seu de prima Ratione feudi superioritatis et Ressorti sibi subiecta conveniat seu in judicium trahat directe vel jndirecte seu quovis alio quesito colore 1 aliquem laycum extra curia domini cuius juriditionem subest pro aliqua Re seu causa temporali ad forum et curiam ecclesiasticam non pertinentur. Sub pena nobili Centum solidorum monete augustensis Et \ jnnobili sexagintfl solidorum totiens per quemlibet contra facientem comit– tenda. Et dicto domino nostro comiti applicanda quotiens deffecerit in pre– missis. Et quod citatus extra curiam domini cuius jurilditioni subeat hoc Reve– lare teneatur domino suo seu eius castellano de cuius juriditione existet sub dicta pena totiens ut supra comittenda. Et dicto domino suo applicanda quo– tiens 1 jllud Revelare ut supra neglexerit Exceptis tamen a predictis omnibus et singulis personis que vigore submissionum per eas factarum per suos credi– tores erga quos Reperirentur obligate ad alias 1 curias traherentur. Que per– sone sic submisse possint et valeant secundum submissionem per eas factam in quacumque curia per suos creditores libere et impune conventa. Salvo etiam 1 quod domini feudales eorum feudatarios convenire possint prout hactenus jnter ipsos supra dictis feudis extitit usitatum . Et jtem qma jmpuber furiosus mutus surdus mente captus Et 1 quicnmque alius sensum naturalem in se non habentes testari prohibentur neque possint. Prefatus domi– nus noster cornes de consilio et consensu quibus supra statuit decrevit et ordi– navit quod nulla persona J mediate vel jmmediate sibi subdita sit ausa vel presumat modo quovis ab aliquo predictorum donationem vel alium contractum sibi fieri procurare s-:.ib pena decem librarum monete augustensis totiens per 1 quemlibet contra facientem comittenda. Et domino cuius juriditione suberit applicanda quotiens deffecerit in premissis. Et notarius talem donationem seu alium contractum fiendum per aliquem jmpuberem furio lsum mutum surdum mente captum et sensum naturalem non habentem Recipiens similem penam comittat pro qualibus donatione seu contractu quem Repcriretur de predictis Recepisse Nichillominus tales contractus contra \ tenorem presentis statuti facti nulli fuit valore efficacie vel momenti. Et Jtem quod quia secundum ,consuetudinem hactenus usitatam mulieres Recipere consueverint tertiam partem bonorum mobilium eorum maritorum post ipsorum maritorum mortem. Et aliquando Receperunt et habuerunt de bonis alienis in depositum vel co– memdam penes maritos existentibus. Prefatus dominus noster cornes de consilio et consensu J quibus supra statuit declaravit et ordinavit quod ab inde jn antea dicta consuetudo locum non habeat nisi in bonis propriis ma-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=