BASA

Recollectio Festorum B. M. V . 109 lLectiol VIII Omnes Dei genitricis uirtutes pie recolimus sepius amplectimur, iugiter miramur, sed nobis miseris misericordia delicius sapit. !}>. Felix uirgo bis ter quater 37 beata nostras quas canimus deuotas suscipe laudes: flectere ne tardes pro nobis iudicis iram. ?J Peccauimus cum patribus nostris iniuste egimus, inique fecimus. Flectere. [Lectiol IX 38 Illi uero qui se humiliaturus erat usque ad mortem, pro nobis super ceteras placuit humilitas . Hec armum eius traxit de superis propter hanc rex concu– piuit speciem suam. A throno glorie Gabriel archangelus mittitur ad uirginem, que ex uoluntate Patris cooperante Spiritu Sancto filium Dei conciperet et pare– ret inuiolata et intacta nunciatur post admiracionem de oraculo post instru– cionem de misterio, humiliter consenciens concepit in utero Hemmanuelem, iam utique nobiscum Deum. Ita namque rerum ordo postulabat ut sicut prima mulier per superbiam mortem intulerat mundo, sic secunda per humilitatem afferret illi salutem. ~ Plaude superna Syon iubilet populusque redemptus: dum colit 39 ma– trem Domini super astra locatam. ?J Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, quod fidelis adorat. Dum. Gloria. Dum. Te Deum. ?J ante laudes. Ora pro nobis sancta Dei genitrix. In laudibus An. Antiquum consilium Deus uerus fecit 40 , quando mater sterilis Ma– riam concepit 41 • An. Anna stellam matutinam, nocte fugata, peperit dum Mariam celi portam, uiam salutis edidit. An. Mittitur ad Mariam Gabriel de superis fide uerbum concepit aluus uirginalis. An. Vetulam uisitat uirgo fecunda, partum in utero consecutura 42 • An. Eternum puerumque Patri sommo sacra gestat uirginitas, manibus Symeon pie suscipit illum. Capitulum. Gaudens 43 gaudebo in domino et exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me uestimentis salutis et indumento iusticie circumdedit me, quasi sponsam ornatam monilibus suis decorauit me corona. Deo gracias. (37) Terque quaterque: Brev. Aug. 1533, 1732. (38) Il Brev. Aug. 1533 sostituisce la IX lezione del III Notturno con il seguente testo: « Omnia .igitur sub compendio solemnia eius deuote celebremus, supplentes que in singulis ex: f~ag1htate _negligentius egimus: adeamus con fiducia [ad] thronum glorie eius, ut misen~ordta~ rnueniamus in auxilio opportuno. Non deerit, si pie inuocaverimus, nostre necess1tatl: sic enim est uoluntas Dei qui omnia nos habere uoluit per Mariam ». (39) Recolit: Brev. Aug. 1533, 1732. (40) Antiquum consilium Deus verum fecit: Brev. Aug. 1533, 1732. (41) Ne! rito Valdostano i salmi delle Lodi per le feste si susseguivano in quest'ordine: 92, 99, 62, 66, Canticum trium puerorum. (42) Consecratura: Brev. Aug. 1533, 1732. (43) Is. 61, 10. Il Brev. Aug. 1732 ha invece il Capitulum dei I Vespri.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=