BASA

Les confréries du Saint-Esprit 29 testibus videlicet Johanneto Gonterii de Porta Sancti Ursi magistro Johanne de Dovia phisico Brunodo de la Suera cerdone et pluribus aliis. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Rosa de Cita uxor quondam Girodi de Crestala dedit et concessit prout melius et liberius potuit donacione pura perpetua et irrevocabili que dicitur inter vivos post eius decessum Roleto filio quondam Johannis de Somont mistrali confratrie de Porta Sancti Ursi et michi notario infrascripto stipulantibus et recipientibus ad opus dicte con– fratrie terciam partem unius pecie terre que iacet ad Villam supra Nuns in loco qui dicitur Valcheyveri quam tenet de dicta Rosa in feudum Theobaldus Io Pero de Villa supra Nuns. Et de qua facit eidem Rose duos sestaria fru– menti annualia de censu. Et unum denarium servicii annuatim et II denarios tocius placiti quando acciderit. Fines dicte pecie sunt de prima parte res illorum de Fonte de secunda res Maladerie et dicti Theobaldi acquisitoris de III res Martini Banat et illorum de Fonte de quarta res Girardi Albi et illorum de Paris de Villa. Hoc donavit dicta Rosa confratrie supradicte pro duobus confratriis pro se et Girodo viro suo quondam eo modo quod libre dentur hospitali Sancti Ursi ad opus infirmorum. Et ego Cristinus qui dicor Truchetus de Publo clericus notarius publicus sacri palacii, etc. » Archives de la Collégiale Saint-Ours, Chartularium S. Ursi cit., n. 585. Mélanges cit., I, pp. 42-43. 1329 - « Jacqueminus filius quondam Johannis Quatropos de Porta Sancti Ursi venditionem facit in discretum virum dominum Rodulphum de Foschia officiale Auguste. Hoc est quod ipse vendit ei unam peciam terre que jacet in Exparavery ... Salvis tribus sestariis frumenti confratrie Sancti Ursi Auguste annuatim ... ». Archives de la Collégiale Saint-Ours, Chartularium S. Ursi cit., n. 211. 1329 - « Dominus Rodulphus de Foschia canonicus Auguste iuratus do– nationem facit ... in Albertum de Lides civem Auguste. Hoc est quod donat ... unam peciam terre quae jacet in Exparavery ... Salvis tribus sestariis frumenti confratrie Sancti Ursi annuatim ... ». Archives de la Collégiale Saint-Ours, Char– tularium S. Ursi cit., n. 473. 1337 - Charta augustana du 3 juin 1337: « Giraldinus filius condam Girardi de Sancto Urso iuratus donationem facit nomine consignationis con– fratrie legate per condam Iaquemetum eius fratrem in confratriam Sancti Spiritus de porta Sancti Ursi et in eins servitores et cui dare voluerint, hoc est quod ipse donat et consignat eis pro dicta confratria unam peciam terre et prati que iacet in Exparaveria in loco dicta Combes ... una cum fundamentis, exitibus, aquariciis, arboribus, pertinentiis et bonis usibus et omnibus instru– mentis inde confectis cum eorum robore et valore, salvo iure feudatarii et salvo iure dicte confratrie. » G. CENCETTI, art. cit., p. 859 et 882-83 . 1356 - « Petrus clericus filius Johannis Bernardi de Castello donacionem facit in Jaquemetam eius uxorem. Hoc est quod donat ei trescentas libras ... super unam peciam terre ... et salvo sestario frumenti confratrie de Porta Sancti Ursi ... Item super nnam peciam terre et prati que iacet in Esparaveria loco dicta Clapey ... salvis VII s. annuatim de helemosina confratrie de Porta Sancti Ursi. » Archives de la Collégiale Saint-Ours, Chartularium S. Ursi cit., n. 143. 1357 - « ... Brunerius de Meysata ad instanciam et requisitionem domini Vullienci sacriste Sancti Ursi confessus fuit maniffestavit habere in perpetuum

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=