BASA

78 Ezio Eméric Gerbore maior custodia in eisdem nemoribus, pascuis et aquis apponantur et eciam ad preservacionem et conservacionem dictorum nemorum, pascuorum et aquarum. Ea propter personaliter constituti nobi1is Johannes Anthonii Dominici, Johannes Aymoneti Milleti, Johannes, fìlius condam Colleti Bernardi, et Anthonius loz Gran, diete parrochie Stipullarum in presencia tamen discreti viri Johannis loz Gran, mistralis Stipullarum pro prefato domino nostro duce, ibidem cum dictis probis viris presentis et existentis, qui vero probi viri in presencia eius supra vigore potestatis eis actribute per eleccionem per alias consortes diete parrochie St~pullarum constante instrumento recepto per discretum virum Johannem Benedicti, notarium publicum sub anno proximo fluxo et die in eodem descripto cum nominibus suis propriis,, quam nominibus dictorum suorum aliorum con– sortum in predictis et infrascriptis contribuencium et contribuere debenti, diete parrochie et comunitat-is eiusdem volentis et cupientis dictis particularis obviare bonumque et utile, statutum, regimen et ordinacionem in et super custodia, preservaoione et distribucione dictorum nemorum, pascuorum, insullarum, verne– torum et aquarum comunium diete comunitati de Stipulis facere et statuere per hunc qui sequitur modum statuerunt et ordinaverunt in presencia eciam con– sensu et voluntate tocius commutatis Stipullarum ibidem existentis pro se et suis approbantis, iura infrascripta nemine se opponente constat et cetera (b). Et primo statuerunt et ordinaverunt dicti probi viri ut supra videlicet quod multa persona cuiuscumque gradus et condicionis existat, sindat nec sindi faciat per quoscumque, disportet nec disportare faciat, publiche et occulte, aliqua nemora grossa nec minuta, nec darbellos tam pro suis affocagiis quam domibus edifìcandis ultra tamen licentiam, distribucionem et deliberacionem quatuor pro– borum virorum per dictam comunitatem electorum et eligendorum et nisi in quantum eis per dictos quatuor probos viros ordinatum deliberatum fuit . Qui quatuor probi viri electi et eLigendi teneant et debeant dare et distribuere cuilibet persone focum facienti diete comunitatis de Stipulis de dictis nemoribus pro suis congruis et necessariis affocagiis sufficienter et racionabiliter et eciam pro suis domibus edifìcandis, facto tamen prius dictarum domorum edifficandarum usque ·ad primum pontem dicti muri et eciam prius facta debita visitacione dictorum domorum edifficandarum per dictos quatuor brobos (sic) viros de trabibus et aliis fustis necessariis in dictis domibus edifficandis pari modo dare et distribuere tenentur. Item statuerunt et ordinaverunt dicti probi viri et imperpetuam custodiam et statutum per imperpetuum posuerunt ad conservacionem et preservacionem personarum, proprietatum et bonorum illorum de Exchevenoz qui sunt in magno et maximo periculo lavenchiarum constituiti videlicet unam peciam nemoris infra confìnes subscriptos existentem, iacentem supra domicillia et proprietatem b) Dans l'origina! on le lit après requisita.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=