Bibliotheque de l Archivum Augustanim - 01/05/1985
194 Lin Co/liard exclusam esse a talibus brevibus cum onus probandi sit eius qui ait, non eius qui negat. II - Quia Ducatus iste est provincia separata ab aliis provinciis principis nostri et non tenetur statutis aut decretis provinciae pede– montanae, antiquis aut novis, sed moribus regitur utiturque proprio iure, ut est scriptum in proemio veterum edictorum et traditur in decisionibus Pedemontii, quae omnia confirmat in suo codice An– tonius Faber ubi dicit : Augustanos moribus et non legibus regi'. III - Clausolae generales etiam conceptae per verba generalis– sima non ampliant dispositionem et huiusmodi clausulae semper intelligendae sunt cum sua habilitate, ita ut non comprendant nisi quae habilia sunt; atqui nihil inhabilius absurdiusve dici potest quam quod maius est comprehendi sub eo quod minus est, ducatum scilicet sub principatu, qui quidem ducatus hactenus in omnibus oneribus ac negotiis tum ecclesiasticis tum secularibus distinctus et separatus fuit, adeo ut sub alterius nomine venire non possit. IV - Quia si Papa uniat monasterium monasticum seu regulare cum monasterio seculari, siquidem unio fiat per incorporationem, monasterium unitum sequitur ius et naturam monasterii principalis; quod si unio fiat per modum protectionis aut aliter, tune non sequitur naturam aut onera alterius, at iure proprio censetur. Hic autem Ducatus augustensis est aeque principalis aut .etiam principalior, œrte est principalior enim vero secundum titulum est eminentior. V - Provincia regni aut status alicuius si sit uni ta cum regno ita ut titulo regni contineatur, subiacet decretis et oneribus quibusve universalibus quae regno imponuntur, quoniam unum regnum est vel unus ducatus; quod si provincia non sit adiecta regno aut ducatui et maneat seiuncta et separata extra titulum regni, tune talis pro– vincia non debet esse supposita legibus, statutis, oneribus universa– tibus regni, at regitur iure proprio, immunis et libera ab omnibus impo– sitionibus regni vel subsidiis. VI -Si una civitas aut territorium alteri territorio incorporetur, territorium incorporatum assumit naturam et statuta territorii 1 Codex Fabrianus, Coloniae Allobrogum éd. de 1740, p. 302, n. 3. (N. de l'Ed.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=