Bibliotheque de l Archivum Augustanim - 01/05/1985

Etudej.J 'Histoire Valdôtaine l95 principalis et amittit statuta propria; quod si duo territoria aut duae civitates uniantur inter se utrumque principaliter, ut in proposito, non ut alterum alteri accessio sit, utrumque propria tantum onera agnoscit non etiam onera alterius civitatis aut territorii. VII - Ducatus separatus proprio titulo non debet subiici sta– tutis aut oneribus regni in quo positus est. VIII - Ubi idem princeps habet provincias diversas titulorum variorum Ut ducatus, marchiae, comitatuS onera universalia non porriguntur de provincia ad provinciam non magis quam si hic non esset unus princeps sed multi principes quia distincta et separata sunt iura et separata dominia sic et piura in unius personam constituant et concurran t. IX - Concesso regno vel ducatu in feudum vel per aliam dispositionem a Papa vel Imperatore comitatus aut marchia separata a regno vel ducatu non continentur hac concessione et sunt extra dispositionem. X - Si mens Summi Pontificis fuisset comprehendere in suo brevi Ducatum Augustae procul dubio inter enumerandum minora, maiora praetermisisset et nominatim specificatis dioecesibus vercel– lensi, astensi, nicaeensi ac praeterea obscuris quibusdam oppidis, insignem ducatum silentio non esset praetervectus, ut ex eo quod praetermissus est recte inferre possimus eum non voluisse includere cum reliquis in brevi enumeratis Summum Pontificem. · XI - Quia si princeps alicui in feudum fiat seu beneficium concesserit possessiones alicuius provinciae, quae sunt citra et ultra montes, licet concessiones principum latissime sint interpretandae, tamen possessiones quae non sunt ultra montes aut citra montes sed intra montes non continentur in concessione et sunt extra concessio– nem; exempli gratia de fluminibus ubi concessis ambabus ripis fluminis non tamen concessus intelligitur pons qui est inter utram– que ripam; nam si concessis extremis, media tamen non concessa censentur. Obiiciunt Ducatum augustensem etiam concesso non esse pro– vinciam Pedemontii, tamen esse in Italia. Respondetur: 1 °) et negatur absolu te; ad probation~m dicitur ducatum istum

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=