Bibliotheque de l Archivum Augustanim - 01/05/1985

196 Lin Colliard non esse citra neque ultra montes sed intra montes et hoc manifeste loci natura suadet et convincit ; undique Alpibus circumdatur et conti– netur una ex parte Penino,Jovis montem appellant incolae, Veragris finitimo: et alia Graio Centronibus contermino cui nomen Jovis minor; ab eo vero latere quod orientem spectat tertio monte qui Joviculus dicitur a subalpina Italia secluditur et separatur, et quo intelligimus ex loco et citus ita nominibus distinguendos esse po– pulos qui trans Alpes, intra Alpes et citra Alpes habitant: illos transalpinos, hos cisalpinos dictos fuisse non dubitant qui primori– bus labris historicos ac geographicos scriptores degustarunt, medios vero ad differentiam utrorumque inalpinos indigitatos ex Plinio Naturalis Historiae libri 3° et 4° (Alpes, inquit, populique inalpini.. . ) manifestissime appiret. 2°) Neque vero montibus ac nomine dumtaxat Augustenses a Cisalpinis seu Cismontanis distinguuntur, sed et lingua, moribus ac institutis. Lingua siquidem utuntur galica aut sabaudica cum reliqui populi cisalpini ac subalpini quique valles eas quae iure ac nomine pedemontano censentur incolunt idioma italicum, pedemontanum in quotidiano sermone actisque publics usurpent. Adde quod prae– dictae valles istae patenti quodam hiatu nulloque prorsus montis obice obclusae recte omnes in agrum pedemontanum exeunt, econ– tra Vallis Augustana Joviculo, ut supra dictum est, monte diremta, tota intra Alpes continetur unde inalpina dicitur. 3°) Omitto ducatum Augustae medium inter Sabaudiam et Pedemontium itaproprioet distincto ab utraque provincia iure censeri ut cum a neutro pendeat in arbitrio sit Augustensium optionemque habeant ad utrumlibet supremorum tribunalium provocare. 4°) Omitto quod nunquam clerus augustensis cum cismon– tano clero contulit et contribuit, quod methropolis illius sit in Tarenthasia regione transalpina ut si quo iure contribuere debeat non cum cismontanis sed cum transmontanis contribuere debeat clerus augustensis. 5°) Omitto clerum augustanum habere ius solvendae c~m­ ponendae Romae commune cum Gallis et Sabaudis. Quibus argomentis Alexander septimus persuasus clerum au-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=