Les franchises du Mandement de Brissogne 99 rit in futurum de locis et parrochiis predictis et de omnibus bannis et/ offensis in presenti instrumenta non declaratis fecit pacem, finem, quictationem iuriumque / remissione et pactum de ulterius non petendo, salvis maleficiis, latrociniis, forcia vel / iniuria facta domino vel eius familie. PROMICTENS etiam idem nomine quo supra et / corporaliter ad sancta Dei evangelia iuravit ex nunc et imperpetuum taxationem / dictorum bannorum et offensarum nullathenus revocare et ea non ulterius alienari / et non contra facere vel venire, eaque banna et offensas ultra taxationem predictam /non petet nec pignorabit per se ne (sic) per familiares eius quod si et contrarium factum seu / gestum fuerit par eum vel eius heredes seu eorum officiarios eis de plus non obedire / teneatur. Tamen pactum est inter eos quod dictus dominus imperpetuum prius / dampnum passo faciat emendare plenarie ad eius arbitrium et proborum virorum, /sine fraude, quam bannum suum accipere nec levare, quo banno levato vel non levato idem/ dominus imperpetuum teneatur fieri facere emendam passo (offendentem) et eius bona. Volens / etiam idem dominus nomine suo et quo supra et ex nunc imperpetuum concedens ex nunc et imperpetuum / lei QUATENUS de bannis predictis nec aliquo eorum inquiratur nec aliqui inquiriri / possit per aliquem personam ullo modo, nisi ad clamam partis cui factum fuerit dampnum / commissum, VIDELICET de bannis partem tangentibus. Banna autem de quibus / ipse dominus vel eius causam habens potest sine clama alicuius inquirere sua propria / auctoritate sunt: primo latrocinia, maleficia, forcia facta domino vel familie, / excocerie et super hiis qui commiserint in accipere aquam rivi domini propositi (sic) / et rivi fratris Bondini de Rivo de Brissognia, de nemoribus de By et de Glacier. / lfl ITEM de aliis nemoribus possit inquirere per foresterios ibi constitutos pro / eorum iuramenta (sic) et non aliter. ITEM pactum fuit appositum et loquutum / quod si dictus dominus vel eius successores seu officiarii eorum aliquo modo/ imponent gentibus aliqua alia banna ultra predicta et que hic non sunt comprehensa / vel etiam in dicta banna ultra taxata predictam preter hec (?) vel exigerit, quod /gentes in eo casu possint eorum auctoritate plena ipsis bannis refutare et in ipsis /non hobedire, pro qua refutatione in hobedientia erga erga (sic) dominum in banno nec pena / aliquo modo teneatur, super hoc minime valeant pignorari nisi per modum supradictum, / QUAS vero taxationes libertates marciamenta ipse dominus, nomine suo et quo supra in manu mis / notarii stipulantis vice nomine et ad opus omnium personarum presentibus (sic) et futurarum locorum / prelibatorum, salvis qui sunt superius exceptati, dedit lei Sur la marge gauche ce passage est marqué par une main dessinée à la plume (XVIIIe s.). lfl Sur la marge gauche, main dessinée à la plume (XVIII" s.).
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=