Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

100 ].-G. Rivolin tradidit et concessit sicut melius /et liberius potuit donacione pura, mera et irrevocabili que dicitur inter vivos et etiam nomine/ pure et libere franchesie et libertatis. PROMICTENS dictus dominus nomine suo et quo supra / michi notario ut supra recipienti ex nunc et imperpetuum dictam libertatem, taxationem, / remissionem et franchesiam contra omnes personas, presentibus et futuris habitantibus in lacis / predictis, preter exceptatis ut supra, garentire, deffendere et manutere per suum iuramentum /ac super sancta Dei evvangelia factum. CoNFITENS se habuisse a dictis gentibus quinque / milia librarum monete cursalis Auguste. RENUNCIANDO exceptionibus pecunie non habite/ et iuridicenti confessionem factam extra iudicium efficacem penitus non esse. ITEM anno et indicione / quibus supra, die undecima mensis augusti, apud Augustam, in domo quondam Henrici de / Vallesia, presentibus testibus vocatis et rogatis Aymoneto de Arculo, Perrodo de Binyet (?) domicello, /domino archidiacono et pluribus aliis testibus, CONSTITUTI vir venerabilis Vulliermus de Quarto / archidiaconus Auguste, frater dicti domini de Quarto, necnon Jacobus, Eymonetus (sic) et Henricus filii / dicti domini de Quarto, de mandata expresso dicti patris presentis et consencientis /pro se et eorum heredibus presentibus et futuris predicta omnia et singula in presenti instrumenta contenta / laudaverunt, grantaverunt, rattificaverunt, approbaverunt, emologaverunt et confirmaverunt sicut melius / potuerunt sine fraude et promiserunt garentire et manutenere VIDELICET dictus / dominus archidiaconus quantum eum tangere potest super hospicium de Quarto. PROMICTENTES iuramentis ad sancta Dei evvangelia corporaliter dicti Jacobus, Eymonetus, Henricus necnon dictus / dominus archidiaconus promissione manuali premissa omnia et singula imperpetuum firma, /rata, grata et irrevocabiliter habere et tenere et in nullo contra facere vel venire per se / nec per alium nec alicui contra venire aliqualiter consentire, sub obligatione omnium bonorum / suorum et sub pena restitucionis dampnum (sic) expensarum. RENUNCIANTES per pactum omni exceptioni / donacionis, quictacionis, promissionis, laudationis, contractus remissionis, quictationis, solutionis non/ factarum, pactorum et iuramentorum non habitorum, doli et in factum, condicioni sine causa/ vel ob causam non secutam, iurique dicenti quingentos aureos excedentes ultra/ dudum (sic) iusti precii, omnibusque licteris impetratis vel impetrandis et sibi restitui tanquam minori, omnique errori, lesioni, circonvencioni et omni iuri canonico et civili quo vel / quibus contra predicta vel aliquod venire passent ac etiam omni consuetudine et paritati / terre. Ex inde iussa sunt michi notario ac instrumenta dictanda, melioranda, ordinanda et/ refficienda ante et postquam erunt in iudicio producta semel et pluries, consilio / sapientum. Ego Johannes Petri Gontereti de Augusta clericus auctoritate imperiali notarius / publicus hanc cartam de prothocollis Aymonis Parmer de

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=