504 G. Roddi Item adulter publicus sive mani/estus debet episcopo sexaginta solidos de banno pro quolibet adulterio manifesto. Item pro quolibet homicidio debentur sexaginta solidi de banno et dampnum restituere. Item si quis pontem de Lavan vel de Pivian sive de Crista sive de Latina, vel stratam publicam destrueret vel violaret, sexaginta solidos debet de banno. · Item si quis aliquem de aliis pontibus usitatis dissiparet, vel exitus obturaret, vel impediret, quindecim solidos debet de banno. Item si quis per campum alterius cultum vel aratum, vel per pratum viam Jaceret, vel eius porcus vel alia bestia rumperet contra voluntatem illius cuius est campus vel pratum, sex solidos debet de banno. Item si quis clausuram alterius rumperet et requisitus non emendaret, sex solidos debet de banno. Item si quis infra vallem proditionem faceret, persona ipsius proditoris et omnia eius bona mobilia et possessiones quas tenet ad episcopo, ad manum episcopi libere devolvantur, et sint in misericordia episcopi; si vero teneret possessiones aliquas ab alio domino, ad manus ipsius domini de quo tenebantur, libere devolvantur. Item si quis percuteret aliquem de cutello sine lesione mortis, quindecim solidos debet de banno. . Item si quis aliquem percuteret de alio gladio usque ad effusionem sanguinis, sex solidos debet de banno; si vero percuteret sine effusione sanguinis debet duodecim denarios de banno; si de palma percuteret, debet quinque solidos de banno; si percuteret de pugno, debet duodecim denarios de banno. Item pro qualibet percussione /acta usque ad effusionem sanguinis, de quocumque fiat sive de pugno vel de palma, vel baculo, vel de aliquo gladio, debet six solidos de banno, et dampnum leso semper restituatur. Item si quis secum duos habens socios, insultum Jaceret in aliquem, qui insultus in persona vel in ... appareret, vel per testes legitime probaretur, sexaginta solidos debet de banno. Item si quis bovem vel aliam bestiam magnam vel parvam /uraretur, passo iniuriam pro qualibet bestia, novem bestias restituat eiusdem speciei et domino episcopo reddat duplum, scilicet octodecim bestias eiusdem speciei.
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=