Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

L'ordinamento giuridico di Cogne 505 Item si quis alpem aliquam rumperet, sexaginta solidos debet de banno. Item si quis semel ve! secundo bladum ve! pannum, ve! aliquid aliud quod non esset res viva, furaretur, passo iniuriam damnum restituat et domino episcopo duplum reddat. Item si quis per annum et diem excommunicationi subiaceret, persona eius et omnia eius bona mobilia sint in misericordia episcopi et ad manum eius devolvantur. Item si quis periurium commiserit, quindecim solidos debet de banno. Item si aliquis illegitimus mortuus fuerit ab intestato, bona eius mobilia nec non possessiones, si quas tenet ab episcopo, debent esse ipsius episcopi; si vero testamentum condiderit, dans aliquid episcopo et aliquid ministro, stare debet ipsius testamentum; possessiones vero, si quas tenet ab alio domino, ad ipsum dominum a quo ipse possessiones tenentur, redire debent, si decesserit ab intestato. Item si quis de congerie lignorum alicuius aliquid rapuerit ve! acceperit, tres solidos debet de banno, et dicitur congeries lignorum congregatio trium ve! plurium lignorum. Item cuius bestia ve! bestie pascerent pascua de Oudezana, ve! si quis secaverit herbam de Oudezana ve! de appenditiis suis a kalendis maii usque ad festum sancti Michaelis, in sexaginta solidos condempnetur; quorum quadraginta sunt domini episcopi et viginti solidi passi iniuriam sive dampnum; et sciendum est quod neque dominus episcopus, neque minister aliquis bannum dupli debent capere, nisi contradictio et reclamatio precesserit, tunc debetur tantum tertia pars de banno. Item si preda per homines de Cognia /acta fuerit, tertia pars ipsius prede debet esse domini episcopi, hoc excepto quod de ipsa tertia debent habere ministri quintam partem. Item si homines de Cognia aliquem qui non sit de valle de Cognia ceperint, homines debent habere duas partes redemptionis, et episcopus tertiam partem, sa/vis tamen expensis factis pro cibo et pro custodia ipsius capti. Item sciendum quod ministri habent potestatem prolongandi per octo dies terminum solutionis Jaciende super quolibet usagio quod episcopo debeatur. Item quicumque tenet aliquid in Cognia de terra episcopi, debet episcopo hominium melius dum tenet ipsam terram; si autem totam terram

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=