506 G. Roddi venderet, nihil sibi de ipsa terra retinens, excepto pretio, libere et absolute potest recedere cum pretio. Item si quis per annum et diem moraretur in valle de Cognia, licet ibi possessionem aliquam non habeat vel domum, nichilominus hominium debet melius domino episcopo, et bannum si culpam incurreret. Item confessi sunt quod episcopus Augustensis habet in valle de Cognia totum illud ius et dominium, quicquid iuris vel dominii rex aliquis, vel comes aliquis, vel princeps aliquis habet in terra sua, et pro usagiis supra dictis habent homines de Cognia terram ab ipso episcopo libere et benigne. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ministri de Cognia tenent et habent pro feudo a domino episcopo septem solidos annuales, et quindecim medietates arietum annuatim, et tres denarios in quolibet masso tam magno quam in parvo, et medietatem unius castronis in prato alpis de Pariete, et tunicam unam annualem valentem quindecim solidis, et bannos omnes quinque solidorum et infra. Item habet in Augusta in domo episcopali victum cum duobus sociis vel pluribus suis sociis si necesse fuerit, quandocumque venit in Augusta pro negotiis episcopi. Item si dominus episcopus venit in Cognia vel suum mittit ministrum, minister de Cognia debet cum eis habere victum suum. Item si episcopus miserit nuntium suum vel nuntios in Cognia pro negotiis domus episcopalis, ipsi ministri debent eis necessaria ministrare in victualibus. Si episcopus vel minister accesserit ad Cogniam, ministri de Cognia tenentur eis manu levare, sive tribuere necessaria in victualibus, et ipsi antequam recedant de valle debent ipsis ministris facere solutionem suam vel satisfactionem, assignando eis ubi solutionem suam debeant recuperare atque possint. Asinariis vero missis pro caseis apportandis de Cognia, non tenentur ministri aliquid ministrare, nisi gratis hoc facerent. Notum sit omnibus quod Rofredus Vuillensi et eius filii faciunt duo fassia feni domino episcopo super una pecia prati que iacet in prato sancti Ursi, cuius fines sunt de prima parte via publica, de secunda quondam Amedei de Cugnona, de tertia res ecclesie. Item filii quondam Ioannis Laviller de Lilla faciunt tria fassia feni super una pecia prati que iacet in prato sancti Ursi, in loco qui dicitur
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=