508 G. Roddi stri et dicunt dicti homines quod mistrales non possunt imponere banna nisi de nostra licencia, preter ea que consueta sunt et in scriptis redacta, sic dicimus et ordinamus quod mistrales, sine licencia nostra per nostras patentes licteras, non possint imponere banna, nisi consueta et in scriptis redacta, nisi in casibus necessitatis, et antiqua banna non debeant immittari. De adulterio Quarto, super eo quod conquerentur pro illis accusatis de adulterio, qui compellentur jurare de veritate dicenda, sic ordinamus quod ille qui accusatus fuerit de adulterio non compellatur iurare, nisi fama faceret contra ipsum, et tunc debet iurare; et si crimen negaverit quictus sit illa vice; tamen judici debet ei et inhibiri ne ìn domo in qua maneret mulier de qua accusatus fuerit conversetur et si in loco suspecto deprehensus fuerit cum ea, vel confessus fuerit adulterium, solvat bannum. De empcione Quinto, illud quod conquerebantur de banno eis imposito ne emerent aliquid, nisi a personis non suspectis et in certo loco, de gratia amonemus caveat tamen sibi quilibet. De placitis Advocarie Sexto, super placitis advocarie ordinamus quod dimittimus eis quintam partem placiti advocarie in morte tenementariorum; quam quintam quid et a quo emet partem advocatus percipere consuevit. De facto mistralium Septimo, super facto mistralium, de quo conquerebatur Universitas ad reformacionem terre, sic ordinamus quod aliquis eorum nichil in exactionibus seu talliis accipere debeat nec solvere qui eo anno mistraliam tenebit et ille tantummodo eo anno debet esse a tallia immunis et quictus; alii vero mistrales talliam persolvere teneantur. (''') Super predictis autem imponimus bannum de LX solidis mistralibus quod non transgrediantur vel excedant mandatum nostrum seu ordinationem nostram de aliquibus exactionibus non capiendis nisi in anno mistralie sue, et eciam quod aliquis aliquam exactionem non impendat eis ("') È cancellato «prout hactenus extitit consuetum».
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=