Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

L'ordinamento giuridico di Cogne 509 et quod ullius ad faciendam talliam veniat nisi vocatus ab eis qui talliam facient, imponimus similiter bannum de LX solidis. Item, de iuramento mistralium Octavo, ordinamus quod quilibet mistralis, in principio anni sui juret nobis et successoribus nostris quod fide/iter se habeat ad mistraliam regendam, nobis et hominibus nostris, et quod odio neminem gravet ve! amore aut gratia nulli dimittat de jure nostro, et quod tamen pauperi quam diviti teneat iusticiam quantum sciet et valebit. Hec autem /acta sunt et ordinata de consilio domini Aymonis archidiaconi Augustensis, domini Vu [lliermi] de Porta, domini ]a [cobi] de Civois, domini Hugonis de Runa, Aymonis de Arculo, Anse/mi de Avisio et ]a [cobi] de Curiis, canonicorum Auguste, et pro tota Universitate hominum de Cognia consenserunt hiis ordinacionibus Bernardus et Girardus mistra/es, Bernardus Cugnina Fabernachi, Aymo Sapientis, Brunus de Mont Ras, Johannes Subisy (?) et Aymo Perrete, item cum pre ... ('""') consiliarius G. de Ginno, miles. In quorum testimonium nos, episcopus et Capitulum Auguste sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. ("""'") Datum pridie Kalendas aprilis, anno Domini M° CC° LXX0 VIII0 • IX Franchigie di vescovi aostani in favore degli abitanti della Valle di Cogne (1° marzo 1331) (J.B. DE TILLIER, Le franchigie delle comunità del Ducato di Aosta, cit., pp. 60-67).9 In nomine Domini amen. Nos Nicolaus miseratione divina episcopus Augustensis, notum facimus universis et singulis praesentes litteras inspecturis ve! etiam audituris quod cum bonae memoriae praedecessores nostris olim /ranchiverunt et libertati donaverunt maiorem partem hominum nostrorum Vallis Cogniae prout plenius vidimus contineri primo in quibusdam patentibus litteris Reverendi patris in Christo Domini, domini Humberti olim episcopi Augustensis veris et integris suoque vero pendente sigillo sigillatarum quarum tenor sequitur in hunc modum. (''"') A questo punto del testo figurano due parole illeggibili. ('"'"") Dei sigilli non resta che qualche traccia di cera. 9 Cfr. supra, pp. 420, 438 ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=