L'ordinamento giuridico di Cogne 513 nostrorum de Cognia et de consensu et laude Capituli nostri Augustae dudum eidem universitati concessimus quod filiis non ostantibus filiae succedant patribus in bonis paternis secundum quod in hiis veris inde confectis sigillatis sigillo nostro et sigillo Capituli Augustae plenius continetur, et in eisdem litteris non exprimatur expresse quod sorores succedant Jratribus si contingeret ipsos decedere sine liberis filiis vel filiabus vel /ratribus nos declaramus et addendo dictis litteris concedimus quod sorores succedant /ratribus in bonis eorum ut superius est expressum et quod matres habeant tutelam seu advoeriam filiarum una cum usu suo quem haberent etiam si filii masculi essent. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus apponendum. DATUM Augustae anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo Kalendas novembris. Quae quidem /ranchetates et libertates concessae et donatae fuerunt post quasdam ordinationes Jactas et scriptas in Valle Cogniae cum bamnorum impositionibus quae in/erius continentur quibusdam desissis et reseratis quae in/erius continentur quae tales sunt. PRIMO quod quilibet paterJamilias cuiuslibet domus debet esse presens per omnes tres dies Sogniae scilicet per totam diem ut alii superius, et si deessent bamnum sex solidorum incurrant sicut alii superius primo in loco capra silvestra ex quo interest in tertio anno sumpserit quaternus interioris partis debet reddi domino episcopo et si quis celaret illum quaternum debet pro illo quem celaret reddere domino episcopo novem quaternos. ITEM de Urso quando in Valle ministerJaciet proclamari quod omnes vadant ad capiendum illum ursum et quicumque non iverit debet ministro ter solidos de bamno et in urso quando accipietur debet habere episcopus unum latus et les plotes, et caput et bucellum et pellem. ITEM adulter publicus sive manifestus debet episcopo sexaginta solidos de bamno et damnum restituere pro quolibet adulterio manifesto. Item pro quolibet homicidio debentur sexaginta .solidos de bamno et damnum restituere. ITEM si quis pontem de Lairay vel de Pignan, seu de Crista, seu de Lafina vel stratam publicam destrueret vel violaret sexaginta solidos debet de bamno. Item si quis de aliis pontibus usitatis disserpet vel exitus obstucaret sive impediat quindecim solidos debet de bamno. ITEM si quis per campum alterius cultum vel aratum vel per pratum viam faciet vel eius porcus vel alia bestia reponet contra voluntatem illius cuius est campus vel pratum sex solidos de bamno debet. ITEM si quis clausuram rumperet vel requisitus non emendaret debet sex solidos de bamno. ITEM si quis in Valle Cogniae proditionem faciet persona ipsius prodi-
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=