Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

516 G. Roddi tis et clausis franchitatis et libertatis praedictae sa/vis exceptis Johanne Marenio et ]acobo /ilio quondam Aymonis Ra/fieri et eorum heredes et eorum posteritas quia penitus se excluserunt de libertate praemissa novam causam intentantes verum quod per presentem franchetatem aliqua franchitas seu libertas data per predecessores nostros aliquibus de hominibus nostris Cogniae sive specialiter sive genera/iter in aliquo augmentetur corroboretur nec infirmetur, hoc acta quod habeant pro usagiis quae facere consueverunt acquas pascua fenagia et nemora inferiora et ipsorum potestas. ITEM quod in praedictis non possimus imponere bamnum nisi de voluntate ipsorum hiis exceptis quod imponere teneamur ad reficiendas vias in Sognia nec ad ministranda ligna in Sognia exceptis pascuis nemoribus fenagiis post pastum bestiae et acquis pro quibus superiores /aciunt annuatim nobis de usagiis quatuor viginti et quinque caseos ponderis quibus superiores et inferiores ut aut ipsi consueverunt retinentes et acceptantes Benardus et Iaquemetus de Magny nomine suo et consortium suorum talem rationem et tale ius quod et quem novem teynte ipsi et eorum consortes et heredes et habere consueverunt in alpe et montanea de Alpisson protestantes et retinentes Perronetus Vulliermetus et Joannes filii quondam Andree Bordon nomine suo et heredem suorum quod non obstantibus executione /acta per dictos Bernardum et Jaquemetum de Magny nomine suo et quo supra ius quod habent ve! in futurum habere possent in dieta alpe et montanea de Alpisson eis et eorum heredibus et successoribus salvum remaneret, hoc acta quod mistralibus de Expinello remaneat illud donum quod ipse habere consueverat in hominibus et super homines de Casaleto. ITEM declaramus quod ad placita advocatiae inferioris non teneantur sed solum modo ad placita domini prout tenentur, hoc acta quod illi qui nunc sunt homines ligi i/forum de Alfiano eis dictas fidelitatis primo deserviant, et secundario sint homines nostri et mensae nostrae fiant sicut superiores et de omnino conditione superiorum et si aliquo casu devenerint ad mensam nostram, ex tunc omnino sint de mensa et de dominio nostro quemadmodum sunt superiores, predictos autem cum eorum potestate franchimus ut supra tali conditione expresse apportata quod in omnibus servitutibus et subventionibus in quibus superiores nos et mensae nostrae subiecti sunt et esse debent et consueverunt et ipsi inferiores nunc franchiti nobis et successoribus nostris et dominio nostro sunt subiecti non obstantibus aliquibus de hiis quae in superioribus continentur exceptis viis et lignis Sogniarum et exceptis usagiis quibus superiores tenentur et quae ipsi solvere consue-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=