Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

Les franchises du Mandement de Brissogne 87 quod fuerit in castro dyocesis Auguste ad eorum liberum arbitrium / que nunc habent vel habebunt in futurum. ITEM ordinamus quod de predictis quinque casibus, /si evenirent infra quatuor annos proxime venturos incipiendos in/ nativitate Domini preterita quod inde, sint quicti et immunes et nullum inde auxilium teneantur / facere infra dictos quatuor annos pro ipsis quinque casibus supradictis. ITEM volumus, / concedimus et ordinamus nominibus quibus supra quod amodo et imperpetuum mulieres filie hominum / nostrorum et habitatorum utriusque sexus capiant, accipiant et succedant in feudis, /in quibus rebus consistant, omnibus, sicut filii masculi et legitimi succedunt et capiunt seu // succedere et capere secundum bonam consuetudinem terre, videlicet in feudis que tenentur a nobis et / hominum nostrorum francorum existentium in franchesiam nostram (sic) vel aliorum in terra seu poderio / nostro existentium, nobilium et innobilium, salvis tamen et exceptis domino comite Sabaudie, ecclesiis, / hospitalibus et clericis; scilicet filie que non essent maritate per patrem, matrem vel fratres . Et / intelligimus quod ille filie succedant in feu dis que existerent infra terram nostram franchitam. Si autem / fuerint maritate de bonis paternis vel maternis vel fratrum suorum non intendimus quod aliquid capiant in/ feudis proximorum suorum morientium, nisi forte hospitium seu domus illius morientis remaneret sine/ legitimo et masculo herede, in casu quo volumus quod mulieres succedant in feudis mortuorum. Propterea / nos franchimus et liberatos tradimus omnes illas personas utriusque sexus venientes ad eorum vitam que/ modo sunt paterfamilias et principales domini seu domine hospitiorum suorum et omnes personas que / conferunt et ponunt in expensis et solucione pecunie infrascripte nobis date vel deinde pro dicta/ franchesia. Et has personas franchimus et paterfamilias dominos et dominas hospiciorum et eorum / bona in eorum vita et cuiuslibet ipsorum ab omni casu et rapina usurarum comm (i) ssarum et commictendarum / in futurum per eas personas, occulte vel manifeste, et ab omni successione seu excheita bastardorum bochastiorum / et bochastiarum que posset evenire vel nobis succedere in personis que modo conferunt et ponunt in expensis / supradictis, ita quod in omnibus ipsis usurariis, bastardis, bochastiis vel illegictime natis, in vita vel in morte, ipsorum ratione usurarum seu turpium lucrorum factorum in fraudem usurarum vel ratione quod legictimi / sunt nichil capere, exigere vel habere possumus et ex inde reddimus eos privillegiatos et immunes, quod / privilegium et franchesiam non habebunt eorum heredes, si fuerint culpabiles in premissis. ITEM / volumus et ordinamus quod predicti usurarii, boschastii et boschastie, bastardi et bastarde, et illegictime / nati, si decedant sine heredibus, quod ipsi possent ordinare, testari et donare in vita vel in morte / cuicumque voluerint in toto vel in parte ad eorum bonam voluntatem, et promictimus eorum / ordinationem servare et nichil ibi accipere vel occupare nisi quantum vel-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=