Bibliothèque de l'Archivum Augustanum

88 J.-G. Rivolin lent nobis sua propria / voluntate donare. HEC OMNIA supradicta et singula facimus, ordinamus et statuimur, solum Deum / habentes pre oculis, ad hoc et propter hoc quod ipsi homines habitatores omnes tocius terre nostre utriusque / sexus remictant et parcant atque condonant et relaxant sicut melius possint, nomine suo et omnium/ predecessorum suorum, omne peccatum, omnem iniuriam, omnem rancorem, omnem malivolenciam / omnibus animabus utriusque sexus omnium dominorum mortuorum domus et hospicii de Quarto, / necnon et nobis et heredibus nostris super omnibus dampnis datis, iniuriis, violenciis et bampnis, / penis, exactionibus et extorcionibus iniuste vel sine causa factis et levatis per ipsos predecessores / nostros, vel per nos, vel eorum vel nostros ministros. Et propter hoc etiam quod hiidem (sic) homines locorum / predictorum convenerunt et ordinaverunt pro premissis nobis solvere et dare quatuor centum /quatuor viginti libras et decem solidos monete cursalis Auguste, de quibus confitemur et/ in veritate recognoscimus nos habuisse et recepisse plenam et integram solutionem et / satisfationem ad nostram plenam voluntatem, et quia verba sunt accipienda cum effectu, nos / predicti fratres domini de Quarto, nomine nostro et nominibus quibus supra, iuramus ex / nostra propria voluntate super sancta Dei evvangelia, tactis sacris scripturis, omnes predictas / franchesias, libertates et privillegia acque immunitates imperpetuum sine fraude omni machinatione / manifesta vel occulta inviolabiliter et imperpetuum tenere, observare fideliter et non contra venire / in toto vel in parte per nos vel aliam personam, de iure vel de facto, in iuditio vel /extra, sed ipsas franchesias et libertates promictimus et iuramus contra omnes personas / nostris propriis sumptibus tenere et deffendre. ITEM ego Jacobus, primogenitus filius prefati / domini de Quarto, de mandato ipsius patris mei, ratiffico, laudo et approbo ac iuro et promicto, / sicut pater meus invocavit, omnia predicta et singula actendere, observare et numquam contra venire / sicut melius intelligi potest. PROPTEREA ego prefatus Jacobus dominus de Quarto promicto /et iuro omnia et singula supradicta sicut superius sunt declarata meis propriis expensis facere / laudari, grantari et ratifficari atque iurari super sancta Dei evvangelia per Eymericum / et Henricum filios meos absentes quam cito erunt quindecim annorum et erunt in dyocesi Auguste/ et hoc ad requisitionem ipsorum hominum vel alicuius seu aliquorum ipsorum insuper ordinamus, / consentimus, volumus et statuimus nomine nostro et omnium heredum et successorum nostrorum / quod post mortem nostram et post mortem cuiuslibet domini de Quarto heredes nostri qui / succedent nobis in bonis nostris et hereditate nostra in toto vel in parte predictam / franchesiam, immunitatem et privillegia super sancta Dei evvangelia sine aliqua / redemptione vel exactione ad requisitionem ipsorum hominum et habitatorum seu alicuius / vel aliquorum ipsorum iurare iurare (sic) et actendere nomine suo et heredum suorum teneantur. /

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=