Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 8ï successive dedit plenam et liberam potestatem, iurare veto possint ad invicem pro peregrinationibus, votis complendis, pro societate ad lucrum simul tenen dum et aliis mercandiis exercendis, pro contractis debitis observandis et etiam pro fideiussoribus 105 et matrimonis complendis iuramenta omnia alia possint facere que iura postullant et requirunt. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus sms quod si quis aliquem percusserit de pugno [ LV v.] maliciose solvat pro banno V solidos et dapnum passo iniuriam emendetur. ITEM qui stremitam vel criforiam audierit et non venerit solvat pro banno XX solidos. Et qui non 106 venerit ad mandatum domini si dominus haberet necessitatem solvat pro qualibet vice LX solidos de banno si bannum eis imponeretur per dictum dominum vel per nuntium suum propriis expensis ipsorum hominum per totum poderium et districtum dicti Johannis. Si vero extra dominium ipsius Johannis irent propriis expensis ipsius Johannis ire debeant prout superius est statutum. Tamen de hiis scusentur qui vere nescirent dictam necessitatem et omnes gravi infirmitate detenti et omnes vera necessitate occupati. ITEM statuit quod ipse pro qualibet sasina vel desasina habeat 107 nn°r denarios quos solvat reus hoc addito quod si ipse non esset presens vel nuntius eius in loco quod unus hominum dicte franchitatis possit sasire nomine ipsius domini Johannis 108 reddendo illi hoc quod pro sasina capi debet ut superius est statutum. ITEM statuit quod si quis vadium alterius acceperit sine nuncio domini et sine voluntate illius cuius esset pignus solvat pro banno 109 V solides nisi dictum vadium in speciali titulo pignoris fuerit obligatum. Si vero dictum vadium titulo pignoris sibi fuerit obligatum ille cui obligatum fuerit vel positum in observatione illud possit capere auctoritate sua transacto dicto termino 110 solutionis. Si vero vadium taliter obligatum ante terminum solutionis duceretur vel portaretur extra terram si tune dominus vel nuntius eius non essent presentes in loco ille cui dictum vadium fuerit obligatum titulo pignoris illud possit capere licite cum uno homine dicte franchitatis nomine ipsius Johannis domini 111 . ITEM statuit et ordinavit quod si quis metas vel terminos alicui traxerit ( 105) B et C : « et pro fideiussionibus ». ( 106) A : biffé « in ». ( 107) A : biffé « de ». ( 108) B et C : « nomine ipsius Johannis ». (109) A : Prémière leçon biffée « L ». ( 1 10) B et C : « transacto termino ». (111) B et C : « ipsius domini Johannis ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=