Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

90 J.-C. Perrin dictum debitum post 130 VIIIto dies non fuerit persolutum vel pactum attentum. Et elapsis XV diebus dominus possit ipsum compellere ad solvendum per captionem bonorum suorum. ITEM si quis privaret 131 aut levaret arma contra aliquam personam domi­ nus [ LVII r.] vel nuncius eius possit ei vel eis 132 bannum imponere de depo­ nendo arma, de silendo et desistendo cuilibet videlicet bannum X solidorum pro qualibet vice. ITEM si quis ceperit aliquem per capillos cum una manu solvat de banno V solidos ; si vero 133 cum II manibus solvat pro banno X solidos et dampnum emendetur. ITEM pueri a XV annis inferius non teneantur solvere aliqua banna superius expressa si inter se pugnaverint sine gladio nisi tantummodo dampna passis emendare. ITEM si quis commisserit aut perpetraverit aliquod delictum vel male­ ficium de quo superius non fuerit facta mentio puniantur secundum qualita­ tem delictorum et conditionis 134 personarum et secundum qualitatem consi­ milium bannorum superius expressorum dampnis semper passis iniuriis restitutis. ITEM statuit idem Johannes quod dicti homines de dicta franchitate non teneantur solvere aliqua banna superius expressa de quibus clama non fuerit facta exceptis hiis de quibus persona delinquentis deberet recipere corporis punimentum et exceptis bannis per dominos imponendis ut superius continetur. Dictusque dominus non debeat requirere, compellere vel monere aliquem quod de aliquo ipsorum hominum daman agat et dictus dominus nulla alia banna possit eis imponere nisi ea que superius sunt expressa. DrcTus VERO DOMINUS presentem franchitatem confitetur esse factam ad sui preces et requisitiones pro maxima utilitate sua prius considerata. ITEM idem Johannes voluit et ordinavit quod si aliquid contra dictam fran­ chitatem de cetero factum fuerit per ipsum Johannem vel per heredes eius vel per nuntios eorum propter hoc dictam franchitatem non possint infringi 135 nec corumpi nec aliquod preiuditium hominibus dicte franchitatis generetur nec vestituram eidem Johanni vel heredibus eius. HEC AUTEM FRANCHITAS seu libertas firma et stabilis perpetue debeat permanere salvo et excepto iure aliorum dominorum habentium ibi iura, do­ minium et feuda. HANC AUTEM FRANCHITATEM et omnia supradicta [ LVII v.] universa ( 130) A : biffé « unde ». (131) A : biffé « allevaret » ; B et C : « si quis pugnaret ». ( 132) A : biffé « de ». ( 133) B et C : « si quis vero ». ( 134) B et C : « et conditionum ». (135) B et C : « dicta franchitas non possit infringi ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=